Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/109

E Wikisource
Haec pagina emendata est
217
218
EPISTOLA I AD CORINTHIOS.

rent. Ob æmulationem David non tantum alienigenis invisus, sed etiam a Saul rege Israel fuit vexatus[1].


CAPUT V.


Sed ut vetera exempla relinquamus, veniamus ad proximos athletas, et sæculi nostri generosa exempla proponamus. Propter æmulationem et invidiam, qui Ecclesiæ erant fideles et justissimæ columnæ, ad mortem usque acerbam persecutionem passi sunt. Ponamus nobis ante oculos sanctos apostolos. Propter æmulationem iniquam Petrus non unum aut alterum, sed plures labores sustulit, atque ita martyrium passus in debitum gloriæ

locum ascendit. Paulus propter æmulationem pa-

  1. I Reg. xviii, 8.