Jump to content

Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/129

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
257
258
EPISTOLA I AD CORINTHIOS

discipling Christi participes sint; discant quid humilitas apud Deum valeat, quid casta cbaritas apud Deum possit; quomodo timor[v 1] ejus bonus est ac magnus, et servana omnes qui in ipso sancte versantur in pura mente. Scrutator enim est cogitationum et consiliorum mentis: cujus spiritus est in nobis; et cum voluerit, auferet eum.


CAPUT XXII.


Ilæc autem omnia confirmat fides quæ est in Christo. lpseetenim per Spiritum sanctum, ita noscompellat: Venite, lli, audite me; timorem Domini do€Sbo vos. Quis est homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos? Contine linguam tuam a malo; et labia tua ne loquantur dolum. Declina a malo, et fac bonum: quare pacem, et persequere eam. Oculi Domini super justos, et aures ejus ad precem eorum: vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Clamavit justus, el Dominus exaudivit eun, et ex omnibus tribulationibus ejusliberavit eum[1]. Multa flagella peccatoris: sperantes autem in Domino misericordia circumdabit[2].


CAPUT XXIII.


Misericors omninoet beneficus pater viscera erga timentes eum hahet; gratiasque suas benigne e suaviter largitur iis qui ad ipsum siniplici mente accedunt, Quare ne dubii animo simus, neque

hæsitet anima nostra super eximiis et splendidis ejus

  1. Psal. xxxiii, 12-18.
  2. Psal. xxxi, 10.


Lapsus in citando: <ref> tags exist for a group named "v", but no corresponding <references group="v"/> tag was found