Jump to content

Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/140

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
279
280
S. CLEMENTIS I ROM. PONT. OPERA GENUINA.

inanem gloriam aique amorem vanitatis. Qui enim ista faciunt, odiesi Deo sunt: neque solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt illis[1]. Dicit enim Scriptura: Peccatori autem. dixit Deus: Quare tu enarras justilias meqs, et qssumis lestamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. Si videbas furem, currebas cum eo: el cum. adulleris portionem tuam ponebus. Os tuum abundavit malitia; et lingua tua concinnabat dolum. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tum ponebas scandalum. Hoc fecisti, et tacui; existimasti, inique, quod ero tibi similis. Arguam te, et statuam te contra faciem tuam. Intelligite utique hec, qui obliviscimini Deum; ne quando rapiat sicut leo, et non sit qui eripiat. Sacrificium laudis honorificabit me; et illic iter quo ostendam illi salutare Dei[2].


CAPUT XXXVI.


Hæc est via, oharissimi, in qua salutare nostrum

invenimus, esum Cbristum, pontificem oblationum

  1. Rom. i, 32.
  2. Psal. xlix, 16-23.