Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/150

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
299
300
S. CLEMENTIS I ROM. PONT. OPERA GENUINA.

portarunt; hos putamus officio injuste dejici. Neque enim leve erit nostrum peccatur, si eos qui citra querelam et sancte offerunt dona, ab episcopatu removerimus, Beati presbyteri, viam prius emensi, qui fructuosam perfectamque consecuti sunt dissolutionem; non enim verentur, ne quis eos transferat de loco ipsis constituto. Videmus enim, quód vos, nonnullos honeste viventes, ex administratione quam inculpate ac honorifice exsequebantur, dimovistis.


CAPUT XLV.


Contentiosi estis, fratres, el in rebus quam ad salutem non pertinent æmulatores. Diligenter inspicite Scripturas, Spiritus sancti vera oracula. At-