Jump to content

Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/152

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
303
304
S. CLEMENTIS I ROM. PONT. OPERA GENUINA.

CAPUT XLVI.


Talibus itaque exemplis et nos adhæerere oportet, fratres. Scriptum enim est: Sanctis vos adjungite; quia qui illis adherent, sanctificabuntur. Et rursus in alio loco dicil: Cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris[1]. Quare innocentibus et justis jungamus nos: ii quippe sunt electi Dei. litquid inter vos sunt contentiones. iræ, dissensiones, schismata et bellum? Nonne nobis unus est lleus, et unus Christus, et unus Spiritus gratix qui effusus est super nos, et una vocatio in Christo? Cur diducimus et distrabimus meinbra Christi[2], et contra proprium corpus seditionem movemus; eoque vesanis devenimus, ut alios aliorum membra esse obliviscamur? Recordamini verborum Jesu Domini nostri. Dixit enim:

Væ honum illi: bonum erat ei, si natus non fuisset[3],

  1. Psal. xvii, 26, 27.
  2. Rom. xii, 5.
  3. Matth. xxvi, 24.