Jump to content

Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/155

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
309
310
EPISTOLA I AD CORINTHIOS.

sus in eas, confitebor Domino. Hac porta Domini; justi intrabunt in eam[1]. Cum ergo multe portæ apertæ sint; quæ in justitia est, eadeg et in Christo est: in quam beati sunt omnes qui intrarint, et iter &uum in sanctitate ac justitia direxerint, omnia imperturbate peragentes. Sit aliquis fidelis, sit potens in enarranda cognitione, sit sapiens in sermonum dijudicatione, sit in operibus purus; tanto enim humilior esse debet, quo major esse videtur; et quarere quod omnibus utile est, non autem sibi,


CAPUT XLIX.


Qui charitatem jn Christo habet, servet Christi mandata.[2][v 1] Vinculum charitatis Dei quis potest enarrare? Magnificentiam benitatis ejus quis, prout oportet, eloqui valet? Altitudo ad quam evehit claritas, inenarrabilis est. Charitas nos Deo

agglutinat: charitas operit multitudinem peccatorum[3]:

  1. Psal. cxvii, 19, 20.
  2. Col. iii, 14.
  3. Jac. v, 20; I Petr. iv, 8.

VARIORUM NOTÆ

  1. (30) Hieronymus in Ephes. 1v, 4, hæc citat, non quidem Barnabæ, ut in Londinensi epistolæ hujus editione anni 1694 adnotatur, sed ipsius Clementis nomine. Covst.