charitas omnia sustinet[1], omnia sequo animo fert; , in charitate nihil sordidum, nihil superbum; charitas schisma non habet; charitas seditionem non concitat; charitas omnia facit in concordia; in charitate omaes Dei electi, perfecti sunt facti. Sine charitate nihil acceptum est Deo. In charitate nos assumpsit Dominus; propter charitatem quam erga nos habuit Jesus Christus Dominus noster ex voluntate Dei, sanguinem suum pro nobis tradidit, et carnem pro carne nostra, et. animam pro animabus nostris[v 1]
CAPUT L.
Videtis, charissimi, quam magna et admiranda
res Sit charitas, et quod perfectio ejus nequeat
expli (hri. Quis idoneus est ut in ipsa inveniatur, præeter
eos ques Deus dignos esse voluerit? Oremus igitur
el petamus a misericordia ejus, ut in charitate
vivamus[2],
citra humanam propensionem, et
inculpati. Generationes omnes ab Adam usque in hodier
num diem praeterierunt: at qui per Dei gratiam
consummati sunt in charitate, habent sedem piorum;
qui manifestabuntur in visitatione regni Christi. Scri-
VARIORUM NOTÆ
- ↑ (37) Nota hicApollinaris dogma præeverti et Patrum adversus eum argumentis præludi. Coust.