Jump to content

Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/164

E Wikisource
Haec pagina emendata est
327
328
S. CLEMENTIS I ROM. PONT. OPERA GENUINA.

0327A

CAPUT LVIII.

Inspector omnium Deus, spirituum Dominus et herus universae carnis; qui elegit Dominum Jesum Christum, et per eum nos in populum peculiarem[1] omni animae quae invocaverit magnificum et sanctum nomen ejus, det fidem, timorem, pacem, patientiam, aequanimitatem, continentiam, puritatem et temperantiam; ut nomini ejus grata sit, per summum sacerdotem ei patronum nostrum Jesum Christum: per quem illi gloria, majestas, imperium, honor, et nunc, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

CAPUT LIX.

Missos autem a nobis Claudium Ephebum, et Valerium Vitonem cum Fortunato, in pace cum 0327B gaudio ad nos brevi remittite; ut citius optabilem nobisque desideratissimam pacem et concordiam annuntient; quo et nos de vestra tranquillitate ocius gaudeamus. Gratia Domini nostri Jesu Christi sit vobiscum, et cum omnibus ubique vocatis a Deo et per ipsum: per quem ei gloria, honor et potentia, majestas, solium aeternum, a saeculis in saecula saeculorum. Amen.

  1. Deut. vii, 6; xiv, 2; xxvi, 18.