Jump to content

Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/192

E Wikisource
Haec pagina emendata est
383
384
S. CLEMENTIS I ROM. PONT. OPERA GENUINA.

operum ex timore Dei prufluentium: sicque adimplentur Christi verba: Videant opera vestra bona, et glorilicent Patrem vestrum qui in cælis est[1]. Igitur in omni verbo et opere perfectus sit homo Dei necesse est et in conversatione ornatus, ita ut ab illo omnia honeste et secundum ordinem fiant[2], et omnes actus illius in justitia peragantur, ut virum Dei decet.


CAPUT III.


Hoc modo utriusque sexus virgines credentibus et credituris mirifica virtutum exempla prebebunt. Et vero, solum nomen, si desint opera, in regnum cælorum non introducit, cum solus ille salvari queat qui vere fidelis fuerit, nullatenus autem qui nomine tantum fidelis vocatur, quemque opera infidelem arguunt.

Itaque nemo vos seducat inanibus verbis[3]: etenim, quod vir aut mulier virginitatis nomen gestent, non propterea eorum salus in tuto esse potest, si non exhibeant opera fructibus plena, splendentia et virginitati consentanea: fatuam quippe Dominus talem virginitatem in Evangelio nuncupat, quæ cum oleo careat et luce, foris remanet, regno cælorum extranea, gaudio sponsi aliena, et inter inimicos sponsi computata. De talibus enim scriptum est:

Habentes speciem quidem pietatis, virtutem

  1. Matth. v, 16.
  2. I Cor. xiv, 40.
  3. Ephes. v, 6.