Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/193

E Wikisource
Haec pagina emendata est
385
386
EPISTOLA I AD VIRGINES.

autem ejus abnegantes[1]; existimant se aliquid esse cum nihil sint, seipsos seducentes.

Opus autem suum probet unusquisque[2], et semetipsum, qualis sit, noverit: gloriam quippe indebitam sibi arrogat qui virginitate et sanctitate tumet quarum abnegat virtutem: siquidem eo ipso hujusmodi virginitas fœdata est, quod sit cunctis operibus bonis destituta. Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur[3]. Intellige quæ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum[4].

Et vero, quisquis coram Domino castitatem servaturum sese professus est, omni debet præcingi virtute Dei sancta; et si vere pietatis intuitu, cum timore carnem suam crucifixerit, verbum istud abdicat: Crescite et multiplicamini[5]; simulque mundi hujus spiritum, cogitationes, desideria, oblectamenta, vini largiores haustus, amorem et otiositatem sæculi ejusque commercium ac necessitudinem fugiens, insidiis, nexibus ac impedimentis ejus alienus efficitur. Sic et tu, dum in terra peregrinus es, vota tua sursum lætus emitte, et pro cælesti patria indesinenter operare.


  1. II Tim. iii, 5.
  2. Gal. vi, 4.
  3. Luc. vi, 44.
  4. II Tim. ii, 7.
  5. Gen. i, 28.