Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/194

E Wikisource
Haec pagina emendata est
387
388
S. CLEMENTIS I ROM. PONT. OPERA GENUINA.

CAPUT IV.


Qui enim his anhelat sublimibus excellentibusque sedibus, mundo moritur seque ab eo segregat, ut, procul, vitam ducat cælestem ac divinam, sanctorum angelorum instar, in conscientia pura sanctaque et in virtute Spiritus sancti, Deo omnipotenti, propter regnum cælorum, serviens per Jesum Christum.

Idcirco concupiscentias carnis a se removet, nec solum his valedicit verbis: Crescite et multiplicamini, sed suspirat in spem vitæ æternæ, paratam et conservatam in cœlis[1], quam promisit qui non mentitur Deus[2].

Hinc cujuscunque sexus virginibus asseritur nomen multo clarius quam honor ex filiis et filiabus procedens, eisque promittitur sublimior habitationis locus; nec ipsis comparandi sunt conjuges licet sanctitate eximii, et quorum torus fuit immaculatus. Locus enim in quo habitabunt, non tantum electis omnibus commune regnum cœlorum est, sed pars ipsorum cum sanctis angelis est, ut nobilius et excellentius quod elegerunt vite genus remuneretur[3].


CAPUT V.


Virginitatem amplecti meditaris, frater! Num vero satis expendisli quantum laboris ac molestiæ secum inducat virginitas? Jugiter coram Deo ambulare debet, nec unquam

ab ejus removenda est præsentia.

  1. I Petr. i, 4.
  2. Tit. i, 2.
  3. Nemo non videt hic virginibus applicari a sancto Clemente, textum Isaiæ (cap. lvi, 5). Eamdem, sequentibus sæculis, applicationem ejusdem loci fecerunt multi doctores.