Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/5

E Wikisource
Haec pagina emendata est

DISSERTATIO

DE OMNIBUS GENERATIM

PRIMI ECCLESIÆ SÆCULI SCRIPTORIBUS.

(D. Le Nourry, Apparatus ad Bibliothecam maximam, Parisiis, 1703, in-folio, p. 1.)


CAPUT PRIMUM.


Quam pauca supersint scriptorum primi Ecclesiæ seculi opera; cur Deus plura interire permiserit; et quid in hac dissertatione tractandum sit.

Plurima quidem veterum primi Ecclesiæ sæculi Patrum exstant opera, in Bibliotheca nostra Lugdunensi promiscue edita; sed nulla sunt, aut certe paucissima, quæ veros genuinosque tantæ antiquitatis characteres præ se ferre invictis argumentis demonstrentur. Septem quippe Ignatii, episcopi Antiocheni et martyris, epistolæ, ab eo, uti ostendemus, dubio procul sunt profectæ; at illæ eædem non ante octavum secundi sæculi annum in lucem prodierunt. Ad primum vero Ecclesiæ sæculum pertinere nobis videntur cum Barnabæ apostoli Epistola, tum etiam tres Pastoris, seu Hermæ libri; veremur tamen ne eæ quibus id assequimur, conjecturæ, quantumvis firmæ sint et solidæ, iis non probentur, qui nec præconceptas opiniones possunt unquam deponere; nec vinci volunt, nisi demonstrationibus invictissimis. Porro autem quamvis omnibus id esset persuasum, duæ tantum nunc superessent scriptorum primi hujus sæculi lucubrationes. His autem quod adjungatur, nihil fere aliud restat, nisi prima ac forsan secunda Clementis Romani Epistola, quæ cum in Bibliotheca nostra Lugdunensi non sint excusæ, nullus de iis erit nobis hoc in opere dicendi locus.

Mirum sane, ac forsitan incredibile nonnullis videbitur, quod tam pauca ad nos pervenerint primæ Christianorum ætatis opera. Extra dubium namque est plures hujusce temporis scriptores varia edidisse opuscula, epistolas, tractatus vel alias hujuscemodi lucubrationes. Qua ergo Dei providentia, inquies, fieri potuit, ut tam pretiosa divinorum hominum monumenta, quæ primi esse debebant traditionis nostræ canales, penitus interierint? Verum his querimoniis cito modum impones, si aliunde damnum illud, quantumvis lugendum, plene resarcitum intelligas. Etenim omnes novi fœderis libri scripti sunt hoc sæculo; atque eo plurimum adulto, et pæne labente, Joannes apostolus Evangelium, Apocalypsinque suam publicavit. Quid quod et eadem Dei providentia factum est, ut iis acerbius in nascentem Ecclesiam sævientium persecutionum temporibus, plures cum ex apostolis, tum ex iis, qui cum Christo, carne nostra induto, conversati sunt, longum in tempus vitam produxerint, eosque qui sæculo secundo floruerunt, habuerint discipulos. Hos ergo sacris doctrinæ Christians præceptis et dogmatibus, quæ illi a Christo ipso acceperant, potuerunt imbuere: nec aliis Ecclesia indiguit doctoribus, queis, tanquam canalibus, eadem dogmata voce et ore, sine scripto, de manu, ut aiunt, in manum ad nos transmitterentur. Denique hac tot tantique pretii scriptorum jactura docemur, non aliud divinæ Providentiæ fuisse consilium, nisi ut ii sanctissimi scriptores, qui omnes plerique sanguinem pro Christiana fide tuenda, et propaganda fuderunt, illam sanguineis effusi cruoris guttis altius, quam charta, calamo et atramento, animis hominum inscriberent, infigerentque.

Cum autem paucissima sint Patrum primi Ecclesiæ sæculi opera, illa sane eo pluris æstimanda sunt, quo majorem iidem Patres et merito suo, et sua cum Christo ejusque apostolis consuetudine ac familiaritate sibi conciliaverunt auctoritatem, Quapropter ut germana eorum scripta a spuriis et supposititiis queant facile discerni, singula quæque ad severiores criterii regulas, studiose diligenterque in sequentibus dissertatiotibus examinabimus. Sed prius de iis quæ ad illos scriptores generatim ac universe pertinent, hac in dissertatione disputandum est. Ostendemus itaque quod eorum ingenium, quæ studia, quæ occupationes, quæ occasiones eis ad scribendum fuerint, quos prostraverint Christiani nominis et doctrinæ hostes, ac tandem quæ fuerint scholæ seu loci publici, in quibus ii Christianam didicerint fidem, vel alios ipsimet eam edocuerint.


CAPUT II.


Quod fuerit scriptorum primi seculi ingenium, quæ studia, occupationes et occasiones ad scribendum.

Extra controversiam est illos eo potissimum omnes ingenii sui nervos contendisse, omneque studium et operam consumpsisse, ut Evangelium Christi omnibus annuntiarent; ac demonstrata Christianæ religionis veritate, iis persuaderent eam solam, ceteris omnibus repudiatis, esse amplexandam. Hinc Judæos variis convincebant argumentis nascentem Ecclesiam sævientium persecutionum Christum esse illum tandiu, tantoque ardore ab eis exspectatum, Messiam, verumque Deum, et Patris

Patrol. Gr. 1
1