Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/6

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
11
12
DE OMNIBUS GENERATIM

æterni Filium; tune vero conipleta, quæe de illo a prophetis pronuntiata fuerant, oracmla; ac Moysis legem, cæremonias, et sacrificia ab eo fuisse re€ecissa et abrogata.

Paganis autem et idolorum cultoribus ibant persuasum fieri non posse, ut plures sint dii, sed unum tantummodo esse Deum coeli et terre, rerumque omnium creatorem; Christum vero unieum ejus esse Filium, ita a Patre genitum, ut unus idemque eum eo sit Deus, Ilunc, ut homines redimeret, humanam assumpsisse carnem, ipsumque, quo magis falsorum numinum cultus infandis sceleribus obscenitatibusque abominandis erat conspurcatus, eo puriores sanctioresque et vitæ instituendæ et adorandæ divinitatis leges hominibus constituisse. Porro autem etsi Christus ab impiis perduellibusque Judæis morti fuerit traditus, scriptores tamen nosi luculentissime ostendebant illius divinitatem innumeris, quæ ipse ediderat, quæeque ipso nascente, moriente, atque a mortuis resurgente contigerant, miraculis fuisse perquam invictissime demonstratam. His addebant nos post ipsum a mortuis aliquando esse suscitandos, ac secundum vitæe nostre opera aut suppliciis æeternis afficiendos, aut sempiterna donandos felicitate. Quam quidem duetrinam miraculis, a se quoque editis confirmatam, faso sanguine plerumque consignabant.

Quos tandem ad Christianam fidem recens adduxerant, hos primis novæ legis preceptis erudiebant, iformabantque qua ratione post abjectam C Judxorum paganorumve religionem uni Deo serviendum. Tum deinde eos docehant quid singulis quibusque esset praestandum, ut genitalibus baptismi undis Christo consepulti, et cum eo resurgentes, nova gratie vita, peccatis amplius non morituri, renascerentur. Post susceptum divinæ regenerationis sacramentum, secretiora fidei nostræe adyta , eis reserabant clara ei accurata eorum omnium, que alios celabant, cum mysteriorum Trinitatis et Incarnationis, tum sacramentorum ac presertim Eucharistiæ expositione. In primis autem illos hortabantur, ut in tradita fide constantes permanerent, &c pro ea tuenda quilibet perferrent genera tormentorum. :

Quibus sane tormentis si vita eis eriperetur, "id nonnulli litteris mandabant. Scribebant vero alii aliorum virtute et merito prasstantiorum historiam, itinera, pericula, labores, certamina, passiones, supplicia, et omnia eorum martyrii acta. Alii statuta et canones, ab apostolis eorumque successoribus ad doctrinæe explicationem, informationemque morum sancita, scriptis tradebant; alii datis ad quosdam Christianos, aut episcopos, aut Ecclesias litteris, illos accendebant ad'tyrannorum persecutiones patientissime tolerandas; vel graviora quorumdam peccata, vel nascentes, jamque irruentes ubusus castigatione paterna cotrcebant, corrigebantque. Alii denique ne sunplicioves quorumdam animi corrumperentur, in perversas doctrinas, erroresque nefarios, ac nascentes hæreses stylum verterunt.


CAPUT III.


De hæresum primi secali ortu, progressu, et interiIx, earumque eæpugnatoribus; ac primum de heresi Simonis Magi.

Verum enimvero advereus divinos Christianæ fidei assertoresab ipso orientis Ecclesiæ initio ex erebi faueibus emerserunt stupenda variarum hæresum 1nonsira: atque ut prudenter monet Theodoretus[1]: Cum diabolus hominum perniciem sitiret, non eæ spectavit, ut apostolorum predicatio invalesceret; sed cum primum illiterram colere, et pietatis semina spargere cepefunt, hicinterim seminavit æiæania, idestschismata et haereses. Contra hæc errantium hominum portenta, qui non minus, quam persecutores, crudele et exitiosum Ecclesie bellum intulerunt, quandoque palam et aperte, quandoque tectius, et occultius deceriarunt scriptores nostri. Quapropter ut corum scripta, quibus hæreses satis obscure verbis nonnunquam obscurioribus impugnantur, facilius possint intelligi, earumdem hæreseüv ortus, progressus et interitus breviter, sed clare et accurate explicendi sunt.

Simon Magus primam inter Christianos, ut lreneug[2], Eusebius[3], Epiphanius[4] et Theodoretus[5] memorant, heresim excogitavit, disseminavitque: Ut magnis, inquit Eusebius[6], et admirabilibus Servatoris nostri apostolis par adversarius consisteret. Qua ergo ratione Clemens Alexandrinus[7] hanc heresim non ante adultum sæculum secundum, et Marcionis:: tatem ortum habuisse dixerit, omnino non videmus. Sed de hac Clementis opinione alibi disputabitur. ls porro Simon Gythis vico Samariæ oriundus, plura qux miraculis et prodigiis omnino similia videbantur, magicis artibus 'patrabat, Sed post exStinctum martyrio Stephanum, Philippus Samariam - evangelii preedicandi gratia se contulit, ibique non falsa, ut Simon[8], sed vera edidit miracula. Quibus abeodem Simone Mago cognitis, Christianam religionem ille professus est, vel, ut ait. Eusebius[9], simulavit se profiteri. 'Cum vero in baptiæatos sacra Petri et Joannis manuum impositione Spiritum sanctum, omnibus plane-aspectabilem, descendere conspexisset, pecuniam iisdem apostolis obtulit, ut eumdem Spiritum sanctum in alios transfundendi sibi facerent potestatem. Verum hac Impia oblatione ab apostolis acri magnoque, uti par erat, animo confestim rejecta, Simon in eos debaechatus, rursum magicis arlibus, erroribusque suis spargendis eo perniciosiorem dedit operam, quo es

  1. Prafat, lib. 1 Hæret. Fab.
  2. Lib. i advers. Hæres, cop. 20.
  3. Hist. lib. ii cap. 13.
  4. Hæres. 21
  5. Hæret. Fab. lib. i, cap. 1.
  6. Lib. ii Hist, cap. 44.
  7. Lib. vii Stromat.
  8. Act. viii, ix et seq.
  9. Locis cilat.