0269A malum agnoscunt. Christianos vero, nihil simile; neminem pudet, neminem poenitet, nisi plane retro non fuisse. Si denotatur, gloriatur; accusatur; non defendit; interrogatus vel ultro confitetur; damnatus gratias agit. Quid hoc mali est quod naturalia mali non habet, timorem, pudorem, tergiversationem, poenitentiam, deplorationem? Quid hoc mali est, cujus reus gaudet? cujus accusatio votum est, et poena felicitas? Non potes dementiam dicere, qui revinceris ignorare.
CAPUT II.
Jam vero, si ut maleficos tractare velint Christianos, oportuit saltem eodem modo in Jure cum utrisque agi, nec facultas quocunque modo se defendendi, illis abnegari, 0269B cum crimen ex circumstantiis vel dilui, vel 0270A probari soleat. Imo ostendit vel inde Sectae hujus innocentiam, quod olim Trajanus inquiri eos prohibuerit, licet oblatos damnari voluerit, cujus ridet censuram sibi ipsi contrariam, pergitque, cum in illa explodenda, tum in reprehendendis perversis judicum, in emendandis Christianis, actibus, simul in causam hujus mali inquirens, quod illos cum nudo Nomine Christianorum facit praeliari.
Si certum est denique nos nocentissimos esse, cur a vobis ipsis aliter tractamur, quam pares nostri, id est caeteri nocentes? cum ejusdem noxae eadem tractatio deberet intervenire. Quodcumque dicimur, cum alii dicuntur, et proprio ore et mercenaria advocatione utuntur ad innocentiae suae commendationem. Respondendi, altercandi 0270B facultas patet, quando nec liceat indefensos