Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/152

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
271
272
TERTULLIANI

0271A et inauditos omnino damnari. Sed Christianis solis nihil permittitur loqui, quod caussam purget, quod veritatem defendat, quod judicem non faciat injustum. Sed illud solum exspectatur quod odio publico necessarium est, confessio nominis, non examinatio criminis: quando si de aliquo nocente cognoscitis, non statim confesso eo nomen homicidae, vel sacrilegi, vel incesti, vel publici hostis (ut de nostris elogiis loquar) contenti sitis ad pronuntiandum, nisi et consequentia exigatis, 0272A qualitatem facti, numerum, locum, modum, tempus, conscios, socios. De nobis nihil tale, cum aeque extorqueri oporteret, quodcunque falso jactatur, quot quisque jam infanticidia degustasset, quot incesta contenebrasset, qui coci, qui canes affuissent. O quanta illius praesidis gloria, si eruisset aliquem, qui centum jam infantes comedisset! Atquin invenimus inquisitionem quoque in nos prohibitam. Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam