0275A nocentes, ergo nos innocentissimos judicatis, cum quasi innocentissimos non vultis in ea confessione perseverare, quam necessitate, non justitia damnandam a vobis sciatis. Vociferatur homo: Christianus sum. Quod est dicit; tu vis audire quod non est. Veritatis extorquendae praesides, de nobis solis mendacium elaboratis audire. Hoc sum, inquit, quod quaeris, an sim; quid me torques in perversum? confiteor, et torques; quid faceres, si negarem? Plane aliis negantibus non facile fidem accommodatis; nobis, si negaverimus, statim creditis. Suspecta sit vobis ista perversitas, ne qua vis lateat in occulto 0276A, quae vos adversus formam, adversus naturam judicandi, contra ipsas quoque leges ministret. Nisi enim fallor, leges malos crui jubent, non abscondi; confessos damnari praescribunt, non absolvi. Hoc senatus consulta, hoc principum mandata definiunt, hoc imperium, cujus ministri estis. Civilis, non tyrannica dominatio ((vestra)) est. Apud tyrannos enim tormenta etiam pro poena adhibentur; apud vos soli quaestioni temperantur. Vestram illis servate legem usque ad confessionem; et si confessione praeveniantur, vacabunt. Sententia opus est; debito
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/154
Appearance