Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/155

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
277
278
APOLOGETICUS.

0277A nocens expungendus est, non eximendus. Denique illum nemo gestit absolvere, non licet hoc velle; ideo nec cogitur quisquam negare. Christianum, hominem omnium scelerum reum deorum, imperatorum, legum, morum, naturae totius inimicum existimas, et cogis negare, ut absolvas, quem non poteris absolvere, nisi negaverit. Praevaricaris in leges. Vis ergo neget se nocentem, ut eum facias innocentem, et quidem invitum jam, nec de praeterito reum. Unde ista perversitas? ut etiam illud non recogitetis, sponte confesso magis credendum esse, quam per vim neganti; vel ne compulsus negare, non ex fide negarit; et absolutus ibidem post tribunal de vestra rideat aemulatione, iterum 0278A Christianus. Cum igitur in omnibus nos aliter disponatis, quam caeteros nocentes, id unum contendendo, ut de eo nomine excludamur (excludimur enim, si facimus, quae faciunt non Christiani), intelligere potestis non scelus aliquod in caussa esse, sed nomen, quod quaedam ratio aemulae operationis insequitur, hoc primum agens, ut homines nolint scire pro certo, quod se nescire pro certo sciunt. Ideo et credunt de nobis quae non probantur, et nolunt inquiri, ne probentur non esse, quae malunt credi esse, ut nomen illius aemulae rationis inimicum, praesumptis, non probatis criminibus, de sua sola confessione damnetur. Ideo torquemur confitentes, et punimur perseverantes, et absolvimur