0331A praesidet. Tamen si homo Saturnus, utique ex homine, et quia ab homine non utique de coelo et terra. Sed cujus parentes ignoti erant, facile fuit eorum filium dici, quorum et omnes possumus videri. Quis enim non coelum et terram matrem et patrem venerationis et honoris gratia appellet, vel ex consuetudine humana, qua ignoti vel ex inopinato apparentes de coelo supervenisse dicuntur? Proinde Saturno repentino ubique coelitem contigit dici. Nam et terrae filios vulgus vocat, quorum genus incertum est. Taceo quod ita rudes tunc homines agebant, ut cujuslibet novi viri aspectu quasi divino commoverentur, quum hodie jam politi, quos ante paucos dies luctu publico mortuos sint confessi, in deos consecrent. Satis jam de 0331B Saturno, licet paucis. Etiam Jovem ostendemus tam 0332A hominem quam ex homine, et deinceps totum generis examen tam mortale quam seminis sui par.
CAPUT XI.
Argumentum. — At cum post mortem homines ob meritorum praestantiam in Deos ad lecti dicantur, inquirit hoc capite in caussas quae hoc exegerint: quae quidem respectu summi Dei inveniri nequeunt, cum ille aliorum ope non indigeat: respectu ipsorum, vel vanae sunt, vel tales, ut mereantur potius ob illas cum maleficis in imum tartarum detrudi, ubi collocarunt eos viros, qui et inventis, et meritis illos longe superarunt.
Et quoniam, sicut illos homines fuisse non audetis negare, ita post mortem deos factos instituistis asseverare, caussas quae hoc exegerint retractemus. Imprimis quidem necesse est concedatis esse 0332B aliquem sublimiorem Deum et mancipem