0333A quemdam divinitatis, qui ex hominibus deos fecerit. Nam neque sibi illi potuissent sumere divinitatem, quam non habebant, nec alius praestare eam non habentibus, nisi qui proprie possidebat. Caeterum si nemo esset, qui deos faceret, frustra praesumitis deos factos auferendo factorem. Certe quidem si ipsi se facere potuissent, numquam homines fuissent, possidentes apud se scilicet melioris conditionis potestatem. Igitur si est qui faciat deos, revertor ad caussas examinandas faciendorum ex hominibus deorum, nec ullas invenio, nisi si ministeria et auxilia officiis divinis desideravit ille magnus Deus. Primo indignum est, ut alicujus opera indigeret, et quidem mortui, quum dignius ab initio deum aliquem fecisset, qui mortui erat operam desideraturus. Sed nec operae locum video. Totum enim hoc 0333B mundi corpus sive innatum et infectum secundum Pythagoram, sive natum et factum secundum Platonem, semel utique in ista constructione dispositum et 0334A instructum et ordinatum cum omnis rationis gubernaculo inventum est. Imperfectum non potuit esse, quod perfecit omnia. Nihil Saturnum et Saturniam gentem exspectabat. Vani erunt homines, nisi certi sint, a primordio et pluvias de coelo ruisse, et sidera radiasse, et lumina floruisse, et tonitrua mugisse et ipsum Jovem, quae in manu ejus ponitis, fulmina timuisse; item omnem frugem ante Liberum et Cererem et Minervam, imo ante ullum aliquem principem hominem de terra exuberasse, quia nihil continendo et sustinendo homini prospectum post hominem potuit inferri. Denique invenisse dicuntur necessaria ista vitae, non instituisse. Quod autem invenitur, fuit; et quod fuit, non ejus deputabitur, qui invenit, sed ejus qui instituit: erat enim, antequam inveniretur. Caeterum si propterea Liber 0334B deus, quod vitem demonstravit, male cum Lucullo actum est, qui primus cerasa ex Ponto Italiae promulgavit, quod non est propterea consecra-
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/183
Appearance