Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/186

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
339
340
TERTULLIANI

0339A solummodo video quorundam veterum mortuorum, et fabulas audio, et sacra de fabulis recognosco; quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud deprehendo, quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium, vel ex iisdem vasculis et instrumentis quasi fatum consecratione mutantes, licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter deos ipsos plectimur, 0340A solatium poenarum esse possit, quod eadem et ipsi patiuntur, ut fiant. Crucibus et stipitibus imponitis christianos: quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa? In patibulo primum corpus dei vestri dedicatur. Ungulis deraditis latera christianorum; at in deos vestros per omnia membra validius incumbunt asciae, et runcinae, et scobinae. Cervices ponimus: ante plumbum et glutinum et gomphos sine ca-