Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/185

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
337
338
APOLOGETICUS.

0337A, stoclem de sublimitate Alexandrum, de felicitate Polycratem, de copia Croesum, de eloquentia Demosthenem? Quis ex illis diis vestris gravior et sapientior Catone, justior et militarior Scipione? quis sublimior Pompeio, felicior Sylla, copiosior Crasso, eloquentior Tullio? Quanto dignius istos deos ille assumendos expectasset, praescius utique potiorum? Properavit, opinor, et coelum semel clusit, et nunc utique melioribus apud inferos mussitantibus erubescit.

CAPUT XII.

Argumentum.Jam porro ostendit, Numina illa nihil esse, nisi inania mortuorum nomina, quorum simulacra, respectu materiae fabricaeque, maxime 0337B contemni mereantur, ut adeo in solatium sint 0338A ipsis Christianis, qui propter illa puniuntur. Ut enim Dii fiant, crucibus, velut Christiani, figuntur, asciis edolantur, truncantur denique. Leonibus etiam cinguntur, et in lapicidinis habitant, atque ex insulis proveniunt. Quae sicut ipsi non sentiunt, ita nec honores, qui ipsis fiunt. Non itaque magis damnandi Christiani, qui illos respuunt, quam ipse olim Seneca, qui similiter inanes superstitiones improbavit: Ridiculos enim esse Deos, qui injuriae vilissimarum etiam bestiolarum pateant, imo qui, cum non sint, nec illis qui sunt benefacere, nec ab illis laedi possunt.

Gesso jam de istis, ut qui sciam me ex ipsa veritate demonstraturum quid non sint, quum ostendero 0338B quid sint. Quantum igitur de diis vestris, nomina