Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/198

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
363
364
TERTULLIANI

0363A inquietant divinitatis, si majestatis vestigia obsoletant, de contemptu utique censentur, tam eorum qui ejusmodi factitant, quam eorum quibus factitant. Sed ludicra ista sunt. Caeterum si adjiciam, quae non minus conscientiae omnium recognoscent, in templis adulteria componi, inter aras lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis, sub iisdem vittis et apicibus et purpuris, thure flagrante libidinem expungi: nescio, plusne de vobis dii vestri, quam de Christianis querantur. Certe sacrilegi de vestris semper apprehenduntur. Christiani enim templa nec interdiu norunt; spoliarent forsitan ea et ipsi, si et ipsi ea adorarent. Quid ergo colunt, qui talia non colunt? Jam quidem intelligi subjacet veritatis esse cultores, qui mendacii non 0363B sint: nec errare amplius in eo, in quo errasse se recognoscendo cessaverint. Hoc prius capite, et omnem hinc sacramenti nostri ordinem haurite, repercussis ante tamen opinionibus falsis.

CAPUT XVI.

Argumentum.Ostensurus jam, quem Deum, et quomodo illum colant Christiani, antea accingit se ad convellendas opiniones de isto cultu falsas: de capite 0364A scilicet asinino, de cruce, de sole, de ficto isto Numine biformi, quod inscribebatur Onokoitis. Haec omnia non sine risu morsuque diluit, inque illos ipsos accusatores magis quadrare ostendit. quo pacto sibi viam ad demonstrationem religionis nostrae purgat.

Nam, ut quidam, somniastis caput asininum esse deum nostrum. Hanc Cornelius Tacitus suspicionem ejusmodi inseruit. Is enim in quinta Historiarum suarum bellum Judaicum exorsus ab origine gentis, etiam de ipsa tam origine, quam de nomine et religione gentis quae voluit argumentatus, Judaeos refert Aegypto expeditos, sive, ut putavit, extorres, in vastis Arabiae locis aquarum egentissimis, cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, 0364B indicibus fontis usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse. Atque ita inde, opinor, praesumptum, nos quoque ut judaicae religionis propinquos, eidem simulacro initiari. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, in eadem historia refert Coaeum Pompeium, cum Hierusalem cepisset, proptereaque templum adiisset speculandis judaicae religionis arca-