0365A nis, nullum illic reperisse simulacrum. Et utique si id colebatur, quod aliqua effigie repraesentabatur, nusquam magis quam in sacrario suo exhiberetur, eo magis, quia nec verebatur extraneos arbitros quanquam vana cultura. Solis enim sacerdotibus adire licitum, et conspectus caeterorum velo oppanso interdicebatur. Vos tamen non negabitis, et jumenta omnia et totos cantherios cum sua Epona coli a vobis. Hoc forsitan improbamur, quod inter cultores omnium pecudum bestiarumque, asinarii tantum sumus. Sed et qui crucis nos 0366A religiosos putat, consecraneus noster erit. Cum lignum aliquod propitiatur, viderit habitus, dum materiae qualitas eadem sit; viderit forma, dum id ipsum dei corpus sit. Et tamen quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia, quae sine effigie rudi palo et informi ligno prostat? Pars crucis est omne robur, quod erecta statione defigitur; nos, si forte, integrum et totum deum colimus. Diximus originem deorum vestrorum a plastis de cruce induci. Sed et Vic-
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/199
Appearance