0375A pentes, et planta vel tergo alites deos receperunt. Haec ex abundanti, ne quid rumoris irrepercussum quasi de conscientia praeterissemus. Quae omnia, conversi jam ad demonstrationem religionis nostrae, repurgavimus.
CAPUT XVII.
Argumentum. — Deum verum, qui omnia fecit, cujus, et naturam describit, Christianos colere asserit: hujus notitiam et agnitionem naturaliter homini insitam docet, ita ut magnitudinem ejus, bonitatem, benignitatem, auxilium et justitiam non ignoret, inque coelis agere, non in terra, credat.
Quod colimus [nos], Deus unus est; qui totam molem istam cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum, verbo, quo jussit, ratione, qua disposuit, virtute, qua potuit, de nihilo 0375B expressit, in ornamentum majestatis suae: unde et Graeci nomen mundo κόσμον accommodaverunt. Invisibilis est, etsi videatur; incomprehensibilis, etsi per gratiam repraesentetur; inaestimabilis, etsi humanis 0376A sensibus aestimetur; ideo verus et tantus est. Caeterum quod videri communiter, quod comprehendi, quod aestimari potest, minus est et oculis quibus occupatur, et manibus quibus contaminatur, et sensibus quibus invenitur. Quod vero immensum est, soli sibi notum est. Hoc est quod Deum aestimari facit, dum aestimari non capit. Ita eum vis magnitudinis et notum hominibus objicit et ignotum. Et haec est summa delicti nolentium recognoscere, quem ignorare non possunt. Vultis ex operibus ipsius tot ac talibus, quibus continemur, quibus sustinemur, quibus oblectamur, etiam quibus exterremur, vultis ex animae ipsius testimonio comprobemus? Quae licet carcere corporis pressa, licet institutionibus pravis circumscripta, licet libidinibus ac concupiscentiis evigorata, 0376B licet falsis diis exancillata, cum tamen resipiscit, ut ex crapula, ut ex somno, ut ex aliqua valetudine, et sanitatem suam patitur, Deum nominat, hoc solo nomine, quia proprio