Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/205

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
377
378
APOLOGETICUS.

0377A Dei veri: Deus magnus, deus bonus, et quod deus dederit, omnium vox est. Judicem quoque contestatur illum, Deus videt, et deo commendo, et Deus mihi reddet. O testimonium animae naturaliter christianae! Denique pronuntians haec, non ad Capitolium, sed ad coelum respicit. Novit enim sedem Dei vivi; ab illo, et inde descendit.

CAPUT XVIII.

Argumentum.Istum Deum, non contentum insita sui hominibus notitia, aberrantes verbo et scriptura docere voluisse ostendit: itaque prophetas misisse Spiritu divino inundatos, qui populum suum de se suoque cultu et potentia edocerent. Haec, quoniam praerogativa erat Judaeorum, hebraicam requirebant linguam; sed quoniam jussu Ptolemaei in graecam linguam monumenta 0377B ita versa erant, facile adiri posse, tanta quidem veritatis vi coruscantia, ut qui legerit vel audierit, etiam credere cogatur.

Sed quo plenius et impressius tam ipsum dispositiones ejus et voluntates adiremus, instrumentum adjecit litteraturae, si qui velit de Deo inquirere, et inquisito invenire, et invento credere, et credito 0378A deservire. Viros enim justitia et innocentia dignos deum nosse et ostendere a primordio in saeculum emisit spiritu divino inundatos, quo praedicarent Deum unicum esse, qui universa condiderit, qui hominem de humo struxerit; hic enim est verus Prometheus; qui saeculum certis temporum dispositionibus et exitibus ordinaverit; exinde qui signa majestatis suae judicantis ediderit per imbres, per ignes; qui demerendo sibi disciplinas determinaverit, quas ignoratis aut deseritis; sed et observantibus praemia destinarit, ut qui prodacto aevo isto judicaturus sit suos cultores in vitae aeternae retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et jugem, suscitatis omnibus ab initio defunctis, et reformatis et recensitis, ad 0378B utriusque meriti dispunctionem. Haec et nos risimus aliquando. De vestris fuimus; fiunt, non nascuntur christiani. Quos diximus praedicatores, prophetae de officio praefandi vocantur. Voces eorum itemque virtutes, quas ad fidem divinitatis edebant, in thesauris litterarum manent, nec istae nunc latent. Ptolemaeorum eruditissimus, quem