Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/209

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
385
386
APOLOGETICUS.

0385A rum ad disponendam fiduciam futurorum: eadem voces praedicaverunt utramque partem, eadem litterae notaverunt. Unum est tempus apud illas, quod apud nos separari videtur. Ita omnia quae supersunt improbata sunt nobis, quia cum illis, quae probata sunt, tunc futuris praedicabantur. Habetis, quod sciam, et vos Sibyllam, quatenus appellatione ita vera vates dei veri passim super caeteros, qui vaticinari videbantur, usurpata est, sicut vestrae Sibyllae nomen de veritate mentitae, quemadmodum et dei vestri.]

Omnes itaque substantias, omnesque materias, origines, 0386A ordines, venas veterani cujusque styli vestri, gentes etiam plerasque et urbes insignes, historiarum canas, et memoriarum, ipsas denique effigies litterarum, indices custodesque rerum, et (puto adhuc minus dicimus) ipsos inquam deos vestros, ipsa templa et oracula et sacra unius interim prophetae scrinium saeculis vincit, in quo videtur thesaurus collocatus totius Judaici sacramenti, et inde etiam nostri. Si quem audistis interim Moysen, Argivo Inacho pariter aetate est; quadringentis pene annis, nam et septem minus, Danaum, et ipsum