Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/210

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
387
388
TERTULLIANI

0387A apud vos vetustissimum, praevenit, mille circiter cladem Priami antecedit; possem etiam dicere, quingentis amplius et Homerum, habens quos sequar. Caeteri quoque prophetae, etsi Moysi posthumant, extremissimi tamen eorum non retrosiores deprehenduntur primoribus vestris sapientibus et legiferis et historicis. Haec quibus ordinibus probari possint, non tam difficile est nobis exponere, quam enorme, nec arduum, sed interim longum. Multis instrumentis, cum digitorum supputariis gesticulis assidendum est. Reseranda antiquissimarum etiam gentium archiva, Aegyptiorum, Chaldaeorum, Phoenicum; advocandi etiam municipes eorum, per quos notitia subministrata est; aliqui Manethon Aegyptius, et Berosus Chaldaeus, sed et Iromus 0387B Phoenix Tyri rex; sectatores quoque eorum Mendesius Ptolemaeus, et Menander Ephesius, et Demetrius Phalereus, et rex Juba, et Appion, et Thallus, 0388A et qui istos aut probat aut revincit, judaeus Josephus antiquitatum Judaicarum vernaculus vindex. Graecorum etiam censuales conferendi, et quae quando sint gesta, ut concatenationes temporum aperiantur, per quae luceant annalium numeri. Peregrinandum est in historias et litteras orbis. Et tamen quasi partem jam probationis intulimus, quum per quae probari possint, aspersimus. Verum differre praestat, ne vel minus persequamur festinando, vel diutius evagemur persequendo.

CAPUT. XX.

Argumentum.Sed omissa antiquitate, quae errare potest, divinitatem Sacrae Scripturae ostendit, exitu rerum comprobatae: quaecumque enim fiunt, jam in illa praedicta inveniuntur, ut adeo necesse sit credere 0388B quae adhuc restant futura, quoniam et in illa comprehensa et praedicta sunt.

Plus jam offerimus pro ista dilatione, majesta-