0399A vocari, et deum et animum Jovis, et necessitatem omnium rerum, Haec Cleanthes in spiritum congerit, quem permeatorem universitatis affirmat. Et nos etiam Sermoni atque Rationi itemque Virtuti, per quae omnia molitum Deum ediximus, propriam substantiam spiritum inscribimus, cui et Sermo insit pronuntianti, et Ratio adsit disponenti, et virtus praesit perficienti. Hunc ex Deo prolatum didicimus, et prolatione generatum, et idcirco Filium Dei et Deum dictum ex unitate substantiae. Nam et Deus spiritus. Et cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa; sed sol erit in radio, quia solis est radius, nec separatur substantia, sed extenditur. Ita de Spiritu Spiritus, et de Deo Deus, ut lumen de lumine accensum. Manet integra et indefecta materiae matrix, etsi plures inde traduces 0399B qualitatum mutueris. Ita et quod de Deo profectum est, Deus est, et Dei Filius, et unus ambo. Ita et de Spiritu Spiritus, et de Deo Deus modulo alterum, non numero, gradu, non statu fecit, et a matrice non recessit, sed excessit. Iste igitur Dei radius, ut retro semper praedicabatur, delapsus in virginem quamdam, et in utero ejus caro figuratus, nascitur Homo Deo mistus. Caro spiritu instructa nutritur, adolescit, affatur, docet, operatur, et Christus est. Recipite interim hanc fabulam, similis est vestris, dum ostendimus quomodo Christus probetur. Sciebant et qui penes vos ejusmodi fabulas aemulas ad destructionem veritatis istiusmodi praeministraverunt. Sciebant et Judaei venturum esse 0400A Christum, scilicet quibus prophetae loquebantur. Nam et nunc adventum ejus exspectant, nec alia magis inter nos et illos compulsatio est, quam quod jam venisse non credunt. Duobus enim adventibus ejus significatis: primo, qui jam expunctus est in humilitate conditionis humanae; secundo, qui concludendo saeculo imminet in sublimitate divinitatis exsertae: primum non intelligendo, secundum, quem manifestius praedicatum sperant, unum existimaverunt. Ne enim intelligerent pristinum, credituri si intellexissent, et consecuturi salutem si credidissent, meritum fuit delictum eorum. Ipsi legunt ita scriptum mulctatos se sapientia et intelligentia et oculorum et aurium fruge. Quem igitur solummodo hominem praesumpserant de humilitate, sequebatur uti magum aestimarent de 0400B potestate, cum ille verbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet, compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse ΛΟΓΟΝ Dei, id est verbum illud primordiale primogenitum, virtute et ratione comitatum, et spiritu fultum, eumdem qui verbo omnia, et faceret, et fecisset. Ad doctrinam vero ejus, qua revincebantur magistri primoresque Judaeorum, ita exasperabantur, maxime quod ad eum ingens multitudo deflecteret, ut postremo oblatum Pontio Pilato Syriam tunc ex parte Romana procuranti, violentia suffragiorum in crucem dedi sibi extorse-
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/216
Appearance