0401A rint. Praedixerat et ipse ita facturos. Parum hoc, si non et prophetae retro. Et tamen suffixus spiritum cum verbo sponte dimisit, praevento carnificis officio. Eodem momento dies, medium orbem signante sole, subducta est. Deliquium utique putaverunt, qui id quoque super Christo praedicatum non scierunt; [ratione non deprehensa, negaverunt]; et tamen eum mundi casum relatum in arcanis vestris habetis. Tunc Judaei detractum et sepulcro conditum magna etiam militaris custodiae diligentia circumsederunt, ne, quia praedixerat tertia die resurrecturum se a morte, discipuli furto amoliti cadaver fallerent suspectos. Sed ecce die tertia concussa repente terra, et mole revoluta, quae obstruxerat 0402A sepulcrum, et custodia pavore disjecta, nullis apparentibus discipulis, nihil in sepulcro repertum est, praeterquam exuviae sepulti. Nihilominus tamen primores, quorum intererat, et scelus divulgare, et populum vectigalem et famularem sibi a fide revocare, subreptum a discipulis jactitaverunt. Nam nec ille se in vulgus eduxit, ne impii errore liberarentur, ut et fides, non mediocri praemio destinata, difficultate constaret. Cum discipulis autem quibusdam apud Galilaeam Judaeae regionem ad quadraginta dies egit, docens eos quae docerent. Dehinc ordinatis eis ad officium praedicandi per orbem, circumfusa nube in coelum est ereptus, multo verius quam apud vos asseverare de Romulo Proculi solent. Ea
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/217
Appearance