0413A pronuntietur in eo qui genitalia vel lacertos, alia in eo qui sibi gulam prosecat. Compar exitus furoris, et una ratio est instigationis. Sed hactenus verba, jam hinc demonstratio rei ipsius, qua ostendemus unam esse utriusque nominis qualitatem. Edatur hic aliquis sub tribunalibus vestris, quem daemone agi constet. Jussus a quolibet christiano loqui spiritus ille, tam se daemonem confitebitur de vero, quam alibi deum de falso. Aeque producatur aliquis ex iis, qui de Deo pati existimantur, qui aris inhalantes numen de nidore concipiunt, qui ructando curantur, qui anhelando profantur. Ista ipsa Virgo Coelestis pluviarum pollicitatrix, iste ipse Aesculapius medicinarum demonstrator alia die morituris Socordio et Thanatio et Asclepiodoto vitae sumministrator: nisi se 0413B daemones confessi fuerint, christiano mentiri non audentes, ibidem illius christiani procacissimi sanguinem fundite. Quid isto opere manifestius? quid hac probatione fidelius? simplicitas veritatis in medio est; virtus illi sua assistit; nihil suspicari licebit. Magia aut aliqua ejusmodi fallacia fieri dicetis, si oculi vestri et aures permiserint vobis. Quid autem inniti potest adversus id, quod ostenditur nuda sinceritate? Si altera parte vere dei sunt, cur sese daemonia mentiuntur? an ut nobis obsequantur? Jam 0414A ergo subjecta est Christianis divinitas vestra; nec utique divinitas deputanda est, quae subdita est homini, et si quid ad dedecus facit, aemulis suis. Si altera parte daemones sunt vel angeli, cur se alibi pro diis agere respondent? Nam sicut illi, qui dii habentur, daemones se dicere noluissent, si vere dii essent, scilicet, ne de majestate se deponerent: ita et isti, quos directo daemones nostis, non auderent alibi pro diis agere, si aliqui omnino dii essent, quorum nominibus utuntur; vererentur enim abuti majestate superiorum sine dubio et timendorum. Adeo nulla est divinitas ista quam tenetis, quia si esset, neque a daemoniis affectaretur, neque a diis negaretur. Cum ergo utraque pars concurrit in confessionem, deos esse negans, agnoscite 0414B unum genus esse, id est daemonas. Verum utrobique jam deos quaerite; quos enim praesumpseratis, daemonas esse cognoscitis. Eadem vero opera nostra ab eisdem diis vestris non tantum hoc detegentibus, quod neque ipsi dii sint neque ulli alii, etiam illud in continenti cognoscitis, qui sit vere deus, et an ille, et an unicus, quem christiani profitemur, et an ita credendus colendusque, ut fides, ut disciplina disposita est Christianorum. Dicent ibidem: ecquis ille Christus cum sua fabula?
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/223
Appearance