0415A si homo communis conditionis, si magus, si post mortem de sepulcro a discipulis subreptus, si nunc denique penes inferos, si non in coelis potius, et inde venturus cum totius mundi motu, cum horrore orbis, cum planctu omnium, sed non Christianorum, ut Dei Virtus et Dei Spiritus et Sermo et Sapientia et Ratio et Dei Filius. Quodcumque ridetis, rideant et illi vobiscum; negent Christum omnem ab aevo animam restituto corpore judicaturum. Dicant hoc pro tribunali, si forte, Minoen et Rhadamanthum secundum consensum Platonis et poetarum esse sortitos; suae saltem ignominiae et damnationis 0415B notam refutent: renuant se immundos spiritus esse, quod vel ex pabulis eorum sanguine et fumo et putidis rogis pecorum et impuratissimis linguis ipsorum vatum intelligi debuit; renuant ob malitiam praedamnatos se in eumdem judicii diem cum omnibus cultoribus et operatoribus suis. Atqui omnis haec nostra in illos dominatio et potestas de nominatione Christi valet, et de commemoratione eorum, quae sibi a Deo per arbitrum Christum imminentia exspectant. Christum timentes in Deo, et Deum in Christo, subjiciuntur servis Dei et Christi. Ita de contactu deque afflatu nostro contemplatione et repraesentatione ignis illius correpti, etiam de corporibus nostro imperio excedunt inviti et dolentes, et vobis praesentibus erubescentes. Credite illis, cum verum de se loquuntur, qui mentientibus creditis. Nemo ad suum dedecus mentitur, quin potius ad honorem. Magis fides prona est adversus semetipsos confitentes, quam pro semetipsis negantes. Haec denique testimonia deorum vestrorum christianos facere consueverunt, 0416A quia plurimum illis credendo Christo domino credimus. Ipsi litterarum nostrarum fidem accendunt, ipsi spei nostrae fidentiam aedificant. At colitis illos, quod sciam, etiam de sanguine christianorum. Nollent itaque vos tam fructuosos, tam officiosos sibi amittere, vel ne a vobis quandoque christianis fugentur, si illis sub christiano, volente vobis veritatem probare, mentiri liceret.
CAPUT XXIV.
Argumentum. — Falsum itaque esse crimen irreligiositatis, et ad Romanos potius quam Christianos pertinere, quos vel ex hac subjectione daemonum pateat, majorem 0416B illis et sublimiorem Deum colere; adeoque vel libertatem saltem religionis illis esse relinquendam, quae cum aliis detur, tum nec ipsis Aegyptiis negetur. Sed apud illos quidvis coli licere praeter Deum verum. Omnis ista confessio illorum, qua se deos negant esse, quaque non alium deum respondent praeter unum, cui nos mancipamur, satis idonea est ad depellendum crimen laesae publicae et maxime romanae religionis. Si enim non sunt dei pro certo, nec religio pro certo est; si religio non est, quia nec Dei pro certo, nec nos pro certo rei sumus laesae religionis. At e contrario in vos exprobatio resultabit, qui mendacium colentes, veram religionem veri dei non modo negligendo, quin insuper expugnando, in verum committitis crimen verae irreligiositatis. Nunc, ut constaret illos deos esse, nonne conceditis de aestimatione communi aliquem esse sublimiorem et potentiorem velut principem mundi, perfectae potentiae et majestatis? Nam et sic plerique disponunt divinitatem, ut imperium summae dominationis esse penes unum, officia ejus penes multos velint; ut