Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/231

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
429
430
APOLOGETICUS.

0429A ipsi regnarent, a quibus acceperant eam gratiam? quem coluerat Saturnus et Jupiter? aliquem opinor Sterculium [sed Romae postea], cum indigenis suis. Etiam si qui non regnarunt, tamen regnabatur ab aliis nondum cultoribus suis, ut qui nondum dii habebantur. Ergo aliorum est regnum dare, quia regnabatur multo ante quam isti dii inciderentur. Sed quam vanum est fastigium Romani nominis religiositatis meritis deputare, cum post imperium sive adhuc regnum [auctis jam rebus] religio profecerit. Nam etsi a Numa concepta est curiositas superstitiosa, 0430A nondum tamen aut simulacris aut templis res divina apud Romanos constabat; frugi religio et pauperes ritus, et nulla capitolia certantia coelo, sed temeraria de cespite altaria, et vasa adhuc Samia, et nidor ex illis, et Deus ipse nusquam. Nondum enim tunc ingenia Graecorum atque Tuscorum fingendis simulacris urbem inundaverant. Ergo non ante religiosi Romani, quam magni; ideoque non ob hoc magni, quia religiosi. Atqui quomodo ob religionem magni, quibus magnitudo de irreligiositate provenit? Ni fallor enim, omne regnum vel im-