Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/232

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
431
432
TERTULLIANI

0431A perium bellis quaeritur et victoriis propagatur. Porro bella et victoriae captis et eversis plurimum urbibus constant. Id negotium sine deorum injuria non est. Eaedem strages moenium et templorum, pares caedes civium et sacerdotum, nec dissimiles rapinae sacrarum divitiarum et profanarum. Tot igitur sacrilegia Romanorum, quot trophaea; tot de diis, quot de gentibus triumphi; tot manubiae, quot manent adhuc simulacra captivorum deorum. Et ab hostibus ergo suis sustinent adorari, et illis imperium sine fine decernunt, quorum magis injurias quam adulationes remunerasse debuerant. Sed qui nihil sentiunt, tam impune laeduntur, quam frustra coluntur. Certe non potest fidei convenire, ut religionis meritis excrevisse videantur, qui, ut suggessimus, religionem aut laedendo 0431B creverunt, aut crescendo laeserunt. Etiam illi, quorum regna conflata sunt in imperii Romani summam, cum ea amitterent, sine religionibus non fuerunt.

CAPUT XXVI.

Argumentum.Deum potius solum regnare, de imperiis, urbibus, hominibus, temporibus ipsis, ut de suo, disponere; qui etiam, ante cognitam Romam, Babyloniis, Aegyptiis, Assyriis dominationem dederit: Judaeis ipsis etiam incolume diu regnum praestiterit, destruentibus etiam omnes illos deos, quos Romani Gentesque ut datores regnorum suspiciunt.

Videte igitur ne ille regna dispenset, cujus est et orbis qui regnatur, et homo ipse qui regnat; ne 0432A ille vices dominationum ipsis temporibus in saeculo ordinarit, qui ante omne tempus fuit et saeculum corpus temporum fecit; ne ille civitates extollat aut deprimat. Sub quo fuit aliquando sine civitatibus genus hominum? Quid erratis? prior est quibusdam diis suis silvestris Roma; ante regnavit quam tantum ambitum Capitolii exstrueret. Regnaverunt et Babylonii ante pontifices, et Medi ante quindecimviros, et Aegyptii ante Salios, et Assyrii ante Lupercos, et Amazones ante virgines Vestales. Postremo, si Romanae religiones regna praestant, numquam retro Judaea regnasset despectrix communium istarum divinitatum, cujus et deum victimis, et templum donis, et gentem foederibus aliquamdiu Romani honorastis, numquam dominaturi 0432B ejus, si non ultimo deliquisset in Christum.

CAPUT XXVII.

Argumentum.Satis itaque confutasse se putat crimen laesae Divinitatis, quae, quia non est, nihil pati potest. Illam sibi demereri nolle Christianos ait, thure vitam redimentes, quod sciant diaboli hoc esse consilium, aemuli sui et invidi, qui, licet de Christi potentia illis subjectus sit, pro odio tamen et perfidia, poenalis servitutis more renititur, et numquam magis ab illis, quam cruenta pro fide morte detriumphatur.

Satis haec adversus intentionem laesae religionis ac divinitatis, quo non videamur laedere eam, quam ostendimus non esse. Igitur, provocati ad sacri-