Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/239

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
445
446
APOLOGETICUS.

0445A tas, nec sanguinem reprobi bovis mori optantis, et post omnia inquinamenta etiam conscientiam spurcam: ut mirer, cum hostiae probantur penes vos a vitiosissimis sacerdotibus, cur praecordia potius victimarum, quam ipsorum sacrificantium examinentur. Sic itaque nos ad deum expansos ungulae fodiant, cruces suspendant, ignes lambant, gladii guttura detruncent, bestiae insiliant; paratus est ad omne supplicium ipse habitus orantis Christiani. Hoc agite, boni praesides, extorquete animam Deo supplicantem pro Imperatore. Hic erit crimen, ubi veritas est Dei et devotio.

CAPUT XXXI.

0445BArgumentum.Idagia christianis si in dubium vocent, in promptu esse ostendit Sacras Scripturas, quae nec Gentibus variis ex casibus ignotae sint: ex quibus patere possit, ibidem Christianis injungi, pro Regibus, Principibus Potestatibus et publica tranquillitate orare. 0446A Quod et naturae consentaneum, quia turbata Republica ipsi etiam Christiani inquietantur.

Adulati nunc sumus imperatori; et mentiti vota, quae diximus, ad evadendam scilicet vim. Plane proficit ista fallacia. Admittitis enim nos probare quodcumque defendimus. Qui ergo putaveris nihil nos de salute Caesarum curare, inspice dei voces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus et plerique casus ad extraneos transferunt. Scito ex illis, praeceptum esse nobis ad redundantiam benignitatis, etiam pro inimicis Deum orare, et persecutoribus nostris bona precari. Qui magis inimici et persecutores Christianorum, quam de quorum majestate convenimur in crimen? Sed etiam nominatim atque manifeste: Orate, inquit, pro 0446B regibus, et pro principibus, et potestatibus, ut omnia tranquilla sint vobis. Cum enim concutitur imperium, concussis etiam caeteris membris ejus, utique et nos, licet extranei a turbis, in aliquo loco casus invenimur.