Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/240

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
447
448
TERTULLIANI

0447A

CAPUT XXXII.

Argumentum.Adhuc ostendit salutem Imperatoris et Imperii Christianis cordi esse, scientibus horrenda orbi imminere, Romanum Imperium esse desierit, ipsamque adeo clausuram saeculi duratione ejus retardari. Sed et qui per salutem Caesaris jurent, omnibus Geniis augustiorem, non esse cogendos, ut per ejus Genium jurent, defendit, utpote qui Genios, id est, Daemonas adjurando laedere, non dejerando honorare consueverint.

Est et alia major necessitas nobis orandi pro Imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem, ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari. Ita quae nolumus experiri, 0447B ea dum precamur differri, Romanae diuturnitati favemus. Sed et juramus, sicut non per genios Caesarum, ita per salutem eorum, quae est augustior omnibus geniis. Nescitis genios daemonas dici, et inde diminutiva voce daemonia? Nos judicium dei suspicimus in imperatoribus, qui gentibus illos praefecit. Id in eis scimus esse, quod Deus voluit, ideoque et salvum volumus esse, quod Deus voluit, et pro magno id juramento habemus. Caeterum daemonas, 0448A id est genios, adjurare consuevimus, ut illos de hominibus exigamus, non dejerare, ut illis honorem divinitatis conferamus.

CAPUT XXXIII.

Argumentum.Imo necessario illos Imperatorem suspicere, utpote quem a Deo suo sibi datum sciant, adeoque vere suum ducant. Quem si Deum non vocent, quia mentiri illumve deridere nolunt, id faciant, quia ipse Deo subjectus, sub illo imperat, cujus etiam intersit Deo cedere, quique ut id faciat in triumphi invidioso honore admoneatur, tanta coruscans gloria ut revocari, ne falso se Deum existimet, necesse habeat.

Sed quid ego amplius de religione atque pietate christiana in imperatorem? quem necesse est suspiciamus 0448B ut eum, quem dominus noster elegerit. Et merito dixerim, noster est magis Caesar, ut a nostro Deo constitutus. Itaque et in eo plus ego illi operor in salutem, non solum quod eam ab eo postulo, qui potest praestare, aut quod talis postulo, qui merear impetrare, sed etiam quod temperans majestatem Caesaris infra deum magis illum commendo deo, cui soli subjicio. Subjicio autem, cui non adaequo. Non enim deum Imperatorem dicam, vel quia