Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/243

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
453
454
APOLOGETICUS.

0453A dentias, ad libidinis illecebras. Siccine exprimitur publicum gaudium per dedecus publicum? Haeccine solemnes dies principum decent, quae alios dies non decent? Qui observant disciplinam de Caesaris respectu, hi eam propter Caesarem deserent, et malorum morum licentia pietas erit, occasio luxuriae religio deputabitur? O nos merito damnandos! Cur enim vota et gaudia Caesarum casti et sobrii et probi expungimus? cur die laeto non laureis postes obumbramus nec lucernis diem infringimus? Honesta res est solemnitate publica exigente induere domui tuae habitum alicujus novi lupanaris. Velim tamen 0454A in hac quoque religione secundae majestatis, de qua in secundum sacrilegium convenimur Christiani, non celebrando vobiscum solemnia Caesarum, quo more celebrari nec modestia nec verecundia nec pudicitia permittunt, sed occasio voluptatis magis quam digna ratio persuasit, fidem et veritatem vestram demonstrare; ne forte et isthic deteriores Christianis deprehendantur, qui nos nolunt Romanos haberi, sed hostes principum Romanorum. Ipsos Quirites, ipsam vernaculam septem collium plebem convenio, an alicui Caesari suo parcat illa lingua Romana