0451A vice dicam. Caeterum liber sum illi; dominus enim meus unus est, Deus omnipotens et aeternus, idem qui et ipsius. Qui pater patriae est, quomodo dominus est. Sed est gratius nomen pietatis, quam potestatis; etiam familiae magis patres, quam domini vocantur. Tanto abest, ut imperator deus debeat dici, quod non potest credi non modo turpissima, sed et perniciosa adulatione; tanquam si habens imperatorem, alterum appelles, nonne maximam et inexorabilem offensam contrahes ejus, quem habuisti, etiam ipsi timendam, quem appellasti? Esto religiosus in deum, qui vis illum propitium imperatori. Desine alium Deum colere vel credere, atque ita et hunc deum dicere, cui deo opus est. Si non de mendacio erubescit adulatio ejusmodi, hominem 0451B deum appellans, timeat saltem de infausto. Maledictum est ante apotheosin deum Caesarem nuncupare.
CAPUT XXXV.
Argumentum. — Non itaque recte publicos hostes Christianos dici, quod caetera in Imperatores religiosi, solemnia 0452A illorum conscientia potius quam las civia celebrent, observantes illa modeste, verecunde, pudice, pie; aliter ac ipsi Romani inter quos non plebs tantum Caesarem saepe convitiis discindat, novum atque novum in dies, lucelli causa, idque in ipso congiario dividundo exoptet, sed ipsi Senatores, Equites, Primores Urbis Castrorumque, vitae Caesaris immineant, et cum Cassiis, Nigris, Albinisque conspirent, grandi interim laetitiarum apparatu ad eruptionem usque proditionem suam tegentes. Nullos in his inveniri Christianos, qui nec Astrologos de salute Caesarum cousulant, quod fieri non potest, nisi rerum novarum cupiditate, a qua illi omnino abhorrent.
Propterea igitur publici hostes Christiani, quia imperatoribus neque vanos neque mentientes neque 0452B temerarios honores dicant, quia verae religionis homines etiam solemnia eorum, conscientia potius quam lascivia celebrant. Grande videlicet officium, focos et toros in publicum educere, vicatim epulari, civitatem tabernae habitu abolefacere, vino lutum cogere catervatim cursitare ad injurias, ad impu-