Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/256

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
479
480
TERTULLIANI

0479A commodandum est, qui in odium bonorum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant, praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi christianos esse in caussa. Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit in arva, si coelum 0480A stetit, si terra movit, si fames, si lues, statim Christianos Ad Leonem. Tantos ad unum? Oro vos, ante Tiberium, id est ante Christi adventum, quantae clades orbem et urbem ceciderunt? Legimus Hieran, Anaphen et Delon et Rhodon et Co insulas multis cum millibus hominum pessum abiisse. Memorat et Plato majo-