Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/257

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
481
482
APOLOGETICUS.

0481A rem Asiae et Africae terram Atlantico mari creptam. Sed et mare Corinthium terrae motus ebibit, et vis undarum Lucaniam Italiae abscissam in Siciliae nomen relegavit. Haec utique non sine injuria incolentium accidere potuerunt. Ubi vero tunc, non dicam deorum vestrorum contemptores christiani, sed ipsi dii vestri, cum totum orbem cataclysmus abolevit, vel ut Plato putavit, campestre solummodo? 0482A Posteriores enim illos clade diluvii contestantur ipsae urbes, in quibus nati mortuique sunt, etiam quas condiderunt; neque enim alias in hodiernum manerent, nisi et ipsae postumae cladis illius. Nondum judaeum ab Aegypto examen Palaestina susceperat, nec jam illic christianae sectae origo consederat, quum regiones affines ejus Sodoma et Gomorra igneus imber exussit. Olet