Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/263

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
493
494
APOLOGETICUS.

0493A puto gratius (esse) liberis et solutis et undique vagis; sed etsi in coronam coactis, nos coronam naribus novimus, viderint qui per capillum odorantur. Spectaculis non convenimus; quae tamen apud illos coetus venditantur si desideravero, libentius de suis locis sumam. Thura plane non emimus; si Arabiae queruntur, scient Sabaei pluris et carioris suas merces christianis sepeliendis profligari, quam diis fumigandis. Certe, inquitis, templorum vectigalia quotidie decoquunt, 0494A stipes quotusquisque jam jactat. Non (enim) sufficimus et hominibus et diis vestris mendicantibus opem ferre, nec putamus aliis quam petentibus impertiendum. Denique porrigat manum Jupiter et accipiat, cum interim plus nostra misericordia insumit vicatim, quam vestra religio templatim. Sed caetera vectigalia gratias Christianis agent ex fide dependentibus debitum, qua alieno fraudando abstinemus, ut, si ineatur quantum publico pereat fraude et mendacio vestrarum pro-