0495A fessionum, facile ratio haberi possit, unius speciei querela compensata pro commodo caeterarum rationum.
CAPUT XLIII.
Qui tamen vere de illis conqueri possunt, esse lenones, perductores, sicarios, venenarios, magos, similesque, quibus infructuosos esse magnus sit fructus. Sed et hoc damnum meliori lucro permutari: cum et ab illis daemonia excutiant, et pro illis Deum venerentur, nullisque, ut tales, rebus novis in exitium Reipublicae studeant.
43. Plane confitebor, quinam, si forte, vere de sterilitate Christianorum conqueri possint. Primi erunt lenones, perductores, aquarioli, tum sicarii, 0495B venenarii, magi, item harioli, haruspices, mathematici. His infructuosos esse magnus fructus est. Et tamen quodcumque dispendium est rei vestrae per hanc sectam, cum aliquo utique praesidio compensari potest. Quanti habetis, non dico qui jam de vobis daemonia excutiant, non dico jam qui pro 0496A vobis quoque vero Deo preces sternant, quia forte non creditis, sed a quibus nihil timere possitis.
CAPUT XLIV.
Recogitandum itaque merito, quantum Respublica capiat detrimentum ex caede tot hominum, et innocentium et bene meritorum: id patere posse ex quotidianis custodiarum actis et elogiis; neminem illic inter tot nocentes maleficum simul et christianum inveniri.
44. At enim illud detrimentum reipublicae, tam grande quam verum, nemo circumspicit, illam injuriam civitatis nullus expendit, quum tot justi impendimur, quum tot innocentes erogamur. Vestros enim jam contestamur actus, qui quotidie iudicandis 0496B custodiis praesidetis, qui sententiis elogia dispungitis. Tot a vobis nocentes variis criminum elogiis recensentur; quis illic sicarius, quis manticucularius, quis sacrilegus, aut corruptor, aut lavantium praedo, idem etiam christianus adscribitur? aut cum christiani suo titulo offeruntur,