Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/267

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
501
502
APOLOGETICUS.

0501A quibus modis probare possimus ita esse, sicut ostendimus, ex fide scilicet et antiquitate divinarum litterarum, item ex confessione spiritualium potestatum. Quis nos revincere audebit, non arte verborum, sed eadem forma, qua probationem constituimus de veritate? Sed dum unicuique manifestatur veritas nostra, interim incredulitas, dum de bono sectae hujus obducitur, quod usui jam et de commercio innotuit, non utique divinum negotium existimat, sed magis philosophiae genus. Eadem, inquit, et philosophi monent et profitentur: innocentiam, justitiam, patientiam, sobrietatem, pudicitiam. Cur 0502A ergo quibus comparamur de disciplina, proinde illis non adaequamur ad licentiam impunitatemque disciplinae? vel cur et illi ut pares nostri non urgentur ad officia, quae nos non obeuntes periclitamur? Quis enim philosophum sacrificare, aut dejerare, aut lucernas meridie vanas prostituere compellit? Quin imo et deos vestros palam destruunt, et superstitiones vestras commentariis quoque accusant, laudantibus vobis. Plerique etiam in principes latrant sustinentibus vobis. Et facilius statuis et salariis remunerantur, quam ad bestias pronuntiantur. Sed merito; philosophi enim non christiani