Haec pagina nondum emendata est
503
504
TERTULLIANI
cognominantur. Nomen hoc philosophorum daemonia non fugat. Quidni, quum secundum deos philosophi daemonas deputent? Socratis vox est: si daemonium permittat. Idem et quum aliquid de veritate sapiebat, deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari jam in fine jubebat credo ob honorem patris ejus, quia Socratem Apollo sapientissimum omnium cecinit. O Apollinem inconsideratum! Sapientiae testimonium reddidit ei viro, qui negabat deos esse. In quantum odium flagrat veritas, in tantum qui eam ex fide praestat offendit; qui autem adulterat et affectat, hoc maxime nomine gratiam pangit apud insectatores veritatis, (qua et illusores et contemptores. Mimice philosophi affectant ve-