0527A est; tunc restituetur omne humanum genus, ad expungendum quod in isto aevo boni seu mali meruit, et exin dependendum in immensam aeternitatis perpetuitatem. Ideoque nec mors jam, nec rursus ac rursus resurrectio, sed erimus iidem qui nunc, nec alii post: Dei quidem cultores apud Deum semper, superinduti substantia propria aeternitatis; profani vero et qui non integri ad Deum, in poena aeque jugis ignis, habentis ex ipsa natura ejus, divinam scilicet subministrationem incorruptibilitatis. Noverunt et Philosophi diversitatem arcani et publici ignis. Ita longe alius est qui usui humano, alius qui judicio Dei apparet, sive de coelo fulmina stringens, sive de terra per vertices montium eructans; non enim absumit quod exurit, sed, dum erogat, reparat, Adeo 0527B manent montes semper ardentes, et qui de coelo tangitur, 0528A salvus est, ut nullo jam igni decinerescat. Et hoc erit testimonium ignis aeterni, hoc exemplum jugis judicii poenam nutrientis. Montes uruntur et durant: quid nocentes et Dei hostes?
CAPUT XLIX.
Argumentum. — Ineptum itaque, laudari idem in Philosophis et admirationi esse, in Christianis odiri et persequi: quorum opinio, vel si falsa sit, cum tamen ad recte vivendum prosit, irrisui magis quam poenis adjudicari debeat, quibus tamen exsultat vulgus, inepte quidem, quum poenae istae gaudium sint Christianorum, qui injuste vexari et damnari malint, quam a Deo excidere.
Haec sunt quae in nobis solis praesumptiones vocantur, in Philosophis et Poetis summae scientiae et insignia 0528B ingenia. Illi prudentes, nos inepti; illi ho-