Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/281

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
529
530
APOLOGETICUS.

0529A norandi, nos irridendi, imo eo amplius et puniendi. Falsa nunc sint quae tuemur, et merito praesumptiones, attamen necessaria; inepta, attamen utilia; si quidem meliores fieri coguntur, qui eis credunt metu aeterni supplicii et spe aeterni refrigerii. Itaque non expedit falsa dici, nec inepta haberi, quae expedit vera praesumi. Nullo titulo damnari licet omnino quae prosunt. In vobis itaque praesumptio est haec ipsa, quae damnat utilia. Proinde nec inepta esse possunt; certe etsi falsa et inepta, nulli tamen noxia; nam et multis aliis similia, quibus nullas poenas irrogatis, vanis et fabulosis, inaccusatis et impunitis, ut innoxiis. Sed in ejusmodi errores (si utique) irrisu judicandum est, non gladiis et ignibus, et crucibus, et bestiis; de qua iniquitate saevitiae non modo caecum hoc vulgus exsultat, 0529B sed et quidam vestrum, quibus favor vulgi de iniquitate captatur, gloriantur, quasi non totum, quod in nos potestis, nostrum sit arbitrium. Certe, si velim, christianus sum: tunc ergo me damnabis, si damnari velim; cum vero quod in me potes, nisi velim, non potes, jam meae voluntatis est quod potes, non tuae potestatis. Proinde et vulgus vane de nostra vexatione gaudet; proinde enim nostrum est gaudium, quod sibi vindicat, qui malumus damnari, quam a Deo excidere: contra, illi qui nos oderunt, dolere, 0530A non gaudere debebant, consecutis nobis quod elegimus.

CAPUT L.

At vero, dum cruciatibus sese objiciunt, dum animam lubentes projiciunt, id non facere eos more gentilium, quibus desperatio et gloriae pruritus eam contemmendi doloris et mortis viam sternit, sed more fortissimi militis, qui bellum sumit, licet non amet, et de victoria gaudet, in cujus tamen consecutione trepidavit. Fatendum itaque eam veram esse constantiam, quae factis sese, non verbis prodat, apud Deum gratiam, non apud homines laudem quaerat, et contemplatione exemploque obstinationis suae inconcussae plures quotidie qui amplectantur ipsam gignat, 0530B quam unquam ex omnibus omnium philosophorum scholis, capti verborum lenociniis, discipuli exierint.

Ergo, inquitis, cur querimini quod vos insequamur, si pati vultis, cum diligere debeatis per quos patimini quod vultis? Plane volumus pati, verum eo more, quo et bellum nemo quidem libens patitur, cum et trepidare et periclitari sit necesse; tamen et proeliatur omnibus viribus, et vincens in proelio gaudet, qui de proelio querebatur, quia et