0533A Anaxarchum enim non tundis: o philosophi magnanimitatem, qui de tali suo exitu etiam jocabatur! Omitto eos qui cum gladio proprio aliove genere mortis mitiore de laude pepigerunt. Ecce enim et tormentorum certamina coronantur a vobis. Attica meretrix, carnifice jam fatigato, postremo linguam suam comestam in faciem tyranni saevientis exspuit, ut exspueret et vocem, ne conjuratos confiteri posset, si etiam victa voluisset. Zeno Eleates, consultus a Dionysio quidnam philosophia praestaret, quum respondisset, contemptum mortis, flagellis tyranni subjectus sententiam suam ad mortem usque signabat. Certe Laconum flagella, sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata, tantum honorem tolerantiae domui (6) conferunt, 0534A quantum sanguinis fuderint. O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita, nec persuasio desperata deputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodae, cui tantum pro patria, pro agro, pro imperio, pro amicitia pati permissum est, quantum pro Deo non licet! Et tamen illis omnibus et statuas defunditis, et imagines inscribitis, et titulos inciditis in aeternitatem; quantum de monumentis potestis scilicet, praestatis et ipsi quodammodo mortuis resurrectionem. Hanc qui veram a Deo sperat, si pro Deo patiatur, insanus est. Sed hoc agite, boni Praesides, meliores multo apud populum, si illis Christianos immolaveritis. Cruciate, torquete, damnate, atterite nos: probatio est enim innocentiae nostrae iniquitas vestra. Ideo nos
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/283
Appearance