Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/284

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
535
536
TERTULLIANI

0535A haec pati Deus patitur. Nam et proxime, ad lenonem damnando christianam potius quam ad leonem, confessi estis labem pudicitiae apud nos atrociorem omni poena et omni morte reputari. Nec quicquam tamen proficit exquisitior quaeque crudelitas vestra: illecebra est magis sectae. Plures efficimur, quoties metimur a vobis: semen est sanguis Christianorum. Multi apud vos ad tolerantiam doloris et mortis hortantur, ut Cicero in Tusculanis, ut Seneca in Fortuitis, ut Diogenes, ut Pyrrhon, ut Callinicus. Nec tamen tantos inveniunt verba discipulos, quantos 0536A Christiani factis docendo. Illa ipsa obstinatio, quam exprobratis, magistra est. Quis enim non contemplatione ejus concutitur ad requirendum, quid intus in re sit? Quis non, ubi requisivit, accedit, ubi accessit, pati exoptat, ut totam Dei gratiam redimat, ut omnem veniam ab eo compensatione sanguinis sui expediat? Omnia enim huic operi delicta donantur. Inde est, quod ibidem sententiis vestris gratias agimus; ut est aemulatio divinae rei et humanae, cum damnamur a vobis, a Deo absolvimur.



JOANNIS LAURENTII MOSHEIM,

DE

AETATE APOLOGETICI TERTULLIANI,

INITIOQUE PERSECUTIONIS SEVERI,

DISQUISITIO.




0535D § I. Summa disquisitionum ejusmodi utilitas docetur. Occasio. hujus.

0536D § II. Diversarum de hoc argumento opinionum duplex classis constituitur.