Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/286

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0539

0539A tantum abest, ut in his promissis adquiescerem, ut vel iis instigarer potius, quo hoc onere eum levarem. Sic enim continuo mecum: Brevior erit eorum, quae comparat, expectatio, si laboris in alium, quamvis exigua, particula devolvetur. Pondus his adjecit cogitationibus optimi viri adhortatio, quae, ut ea, quae molirer, perficerem, cunctantem adhuc impulit. Quid multis? E vestigio posthabitis aliis manum labori admovi, ac, quod hic exhibeo, in chartam conjeci.

Tuum jam erit dispicere, doctissime Havercampi, num tanti sit opella nostra, ut novam condendi hujus generis dissertationem molestia supersedere queas. Quod si minus nostra tibi placuerint, animum, scio, qui candor est tuus, probabis. Quis vero ille? ut commodis litterarum inservirem, histotoriam 0539B malorum in Christianos Severo Augusto congestorum explicarem. Teque, si id addi pateris, ad alia perficienda expeditiorem paulo redderem. Si in homine non nimis erudito temerarius, honestus tamen est. De litteris ac Tertulliano si minus bene merebor, de te tamen nullo modo male meritus videri possum. Vulgus nimirum consilia ex eventu, boni viri ex affectu aestimant.

§ II.—Circumspicienti mihi, ut fas erat, qui de eadem re ante me eruditi viri sensissent, ab his penitus relictam, ab illis parum dextre ornatam inveni. Generatim dissensiones ac sententiarum divortia etiam hic regnare videbam. Dici quid a nonnullis audiebam: ita vero, ut rationum obliviscerentur. Diligentius alios ad calculos sedisse animadvertebam, 0539C quorum tamen conatibus non par fortuna responderet. Plurimos magni nominis viros duces potius sequi, quam in his se macerare numeris voluisse, cernebam. Vel haec sententiarum varietas, quaenam cum veritate congrueret, ut examinarem, me commovit. Equidem tantum lucis, quantum intricati negotii natura permittit, ei conciliare conabor, ac duo propterea opinionum primum genera constituam. Saecularis annus CC terminus esto, qui utrumque disjungat. Alterum itaque eorum erit, qui ante hunc annum, aut eo ipso, libri nostri natales quaerunt. Alterum horum, qui elapso illo ducentesimo anno eum consignatum esse censent. De ultimo, quod quum longius a veritate abest, tum facilius confutatur, priori loco 0539D dicam. Prius, cujus rationes majorem postulant industriam, ac ex ipsis historiae arcanis excutiendae sunt, posteriori reservabo.

§ III.—Princeps in iis, quos primum audiendos esse diximus, sententiam dicat Guillel. Caveus, maximae famae et industriae vir. Pro anno is pugnat CCII. Mihi, ait (Historia litter. Script. Eccles. t. I, p. 42 b. ed. Genev.), verisimilius videtur scriptum fuisse sub persecutione sexta, circa a. CCII, quo Severus aliquos christianos fieri sub gravi poena vetuit. Adjicit his quaedam probationis instar, quae, si mihi bonum virum exagitandi animus esset, repeterem. Pars eo pertinet ut, vere imperante Severo, pacem Christianorum fuisse turbatam appareat: pars non levia fuisse mala 0540A illis injecta ostendit. Quae omnia quum a nemine unquam in dubium vocata, tum ea sunt, ut qua ratione aeram, quam defendi, confirment, prorsus nesciam. Quocirca melius omissa fuisset, quam subjungit, conclusio: Nulli itaque alii epochae hujus scripti annum natalem majori veritatis specie assignare possumus. Fundamentum ejus non in omnibus quae praemiserat, sed in hoc solo positum est, non ante a. CCII. Severum decretis suis Christianorum fortunis molestum fuisse. Quod quam lubricum ac infirmum sit, mox patebit. Scripsit certe Tertullianus cum jam malis undique fratres obsessi essent. Verumtamen hoc non sufficit, nisi et hoc doceatur, non antea quam edicta promulgarentur Augusti, calamo eum manus admovisse. Cujus quidem si ostendi potest 0540B contrarium, omnis haecce computatio nullius aestimanda est. Neque etiam hoc vir doctus attendit, etiamsi rationes ejus multum valerent, aetatem tamen libri ad a. CCIII potius differri debere. Omnia etenim cum ab aliquo jam tempore caedibus ac suppliciis Christianorum fervissent, Noster sectae suae defensor exstitit. Quare non satis credibile est, sub ipsum calamitatum exordium, eo ipso, quo natae erant, anno defensionem istam in litteras relatam esse. Ab hoc alienus tamen non erat Henricus Dodwellus. Licet enim, quid de aetate Apologetici sentiat, aperte quod sciam nusquam proponat, ex illis tamen, quae de vexationibus Christianorum sub Severo disputat, quid mente voluerit sine ulla controversia colligitur. Ante a. CCII nimirum neminem tranquillitatem perturbasse 0540C coetus sacri sibi persuadet, idque nonnullis, quae mox discutiemus, argumentis stabilire enititur. (Dissert. Cyprian. XI, § 41, p. 68. S. ed. Brem.) Decebat sic eum, cui nihil minus quam martyrum copia ferenda videbatur. Quod si ergo, ut indubitatum est, non antea quam incrementa cepissent calamitates, praesides provinciarum Tertullianus compellavit, certum quoque ex ejus sententia est post a. CCII. aut eo labente factum illud esse. Et quid conjecturis opus? Disertiora adsunt eruditi viri verba: Inde, inquit (Diss. cit., §, 42. p. 69.), his ipsis temporibus (de a. CCII. loquitur) vel paulo etiam fortasse recentius, nova illa, quam appellat Tertullianus, Christianorum Dei editio, cum ejusmodi inscriptione, Deus Christianorum onochoites, auribus 0540D asininis, altero pede ungulato librum gestantis et togati. Leguntur ea, ad quae provocat, in Apologetico (C. XVI. p. 169. ed. celeb. Havercampi, qua hic semper utor), cujus res hic agitur. Quid clarius itaque, cum Caveo aliisque, circa libri aetatem Dodwellum consensisse? Latius hodie viri hujus de paucitate martyrum sententia serpsit, ac plurimorum inter eruditos animos occupavit. Igitur, quin multorum mentibus haec de aetate Apologetici opinio infixa sit, non dubium est. Quorum tamen longius hic recensere, quum duces indicati sint, non necessarium esse arbitror. Ad Antonium Pagium potius accedo, qui, licet omnem fere aetatem in numeris contriverit, eidem tamen se addixit sententiae. Cum