Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/287

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0541

0541A Hypaticam conscriberet Dissertationem, nemo eo melius, qui pro a. CXCVIII. diserte pronuntiabat. Accipe verba (Diss. Hypatica, P. II. cap. III. § 12. p. 117. Lugd. 1682 in 4º): Tertullianus Apologeticum conscripsit A. CXCVIII. quo Severus quinquennalia edidit, Romaque discessit, quam ob caussam ad magistratus Romanos illum direxit. Nam licet nullum adhuc ab eodem imperatore adversus Christianos edictum promulgatum fuisset, Plautianus tamen, cujus auctoritate Romae omnia fiebant, Christianos vexare incipiebat. Egregie sane, quod tum legem nullam ab Augusto in Christianos latam fuisse, agnoscit. Quod de Plautiano addit, Baroni debet suspicioni (Annal. Eccles. t. II. ad a. CC. n. VII. VIII. p. 198. ed. Colon. 1624. fol.), quam ipse deinceps profligavit (Critica ad Ann. Baronii, t. II. ad A. CXCIX. 0541B n. IV. p. 92). Probatio vaga est ac generalior, quae et in alios annos quadrare posset, quibus Severum etiam urbe abfuisse novimus. Fuerit vero nimis infirma: vellem nihilominus in ea sententia vir doctus perstitisset. Enimvero cum Baronium castigaret, repudiandam sibi eam esse duxit, ac aetatem Apologetici ad a. CCV. retulit. Christianorum, audis Pagium (ad a. CXCIX. n. VI. p. 93.), persecutio ante a. CCII. decreta non fuit. Quare cum Tertullianus Apologeticum suum, persecutione ubique jam a multo tempore flagrante, ut ex ipsomet Apologetico colligitur, scripserit, longe tardius praestantissimum illud opus promulgatum, et quidem, ut conjicere licet, anno ducentesimo quinto, quo Antoninus 0541C imperii Caesarei decennalia celebravit, quove persecutio magis saeviit. Nemo pejoribus unquam auspiciis mentem mutavit. Dum alium levius peccantem emendare cupit, gravi sese errato contaminat. Equidem scio, saeviisse tum in Christianos nationes a veri Numinis cultu alienas, cum Noster sua consignaret. Qualis vero hinc conclusio? Ergo post emissa a Severo decreta liber exaratus est. Quasi vero tam rerum imperitus fuerit, ut vi legum antea latarum fratres nostros saepenumero excruciatos fuisse nesciverit. Aut, si minus hoc perspectum ipsi fuisset, hic ipse Apologeticus tum temporis hoc evenisse, eum non docere potuisset. Sed de hac re jam luculentius commentabor.

§. IV.—Vidimus, iis, qui post a. CCII. librum in litteras esse volunt, hoc praecipue obfuisse, quod 0541D usque ad a. CCII. pacatissimas fuisse res Christianorum crediderint. Haec vero ex eo nata est persuasio, quod hoc anno, quem dixi, decreta a Severo in Christianos proposita fuisse, multis ex testimoniis didicerant. Non patuit videlicet illis ratiocinationis hujus imbecillitas: Sanxit a. CCII. in Christianos Severus leges; igitur non antea vexari poterunt. Quamquam Dodwellum hic excipi facile fero, qui ad alias simul argutias confugit, eo quod nihil in hac ratione praesidii positum esse perspiceret. Haec quum ita sint, nulla ad hos refellendos certior via erit, quam si diu ante, quam Augusti ferrentur leges, plurima mala Christianorum incubuisse cervicibus demonstretur. Totus hicce locus a Theoderico 0542A Ruinarto, qui Dodwellum sibi castigandum sumpsit, praetermissus est. Graviter is ac permoleste fert, afflictionem totam unius biennii spatio hunc complecti. (Praef. ad Acta Martyr. sincera, Sect. II. § 12, p. 48. ed. Wetsten.). Generaliora vero tantum, quibus eum refellat, adducit, quorum alter similia, si quaesivisset, fortassis invenisset. Diligentiorem inquisitionem, temporumque notationem, quam negotii natura unice flagitat, frustra expectaveris. Majorem Pagius industriam adhibuit, ut in hisce rebus plurimum possidebat scientiae. (Critica in Ann. Baronii T. III. ad a. CCI. n. VII p. 2. et ad a. CCVII. n. III. p. 7). Neque tamen hoc momentum attingere potuit, quoniam in initio afflictionis designando ab adversario, ut ostendi, non dissidebat. 0542B In hoc igitur tantum occupatus est, ut ab a. CCII. ad mortem usque Severi pacem sancto coetui non fuisse redditam evincat. Quod illi itaque, et complures alii, intentatum dimiserunt, id ego mihi nunc perficiendum sumam. De anno, qui malis istis initium dederit, praecise nunc non agitur. Haud difficulter is ex iis, quae de aetate Apologetici extra dubium collocabimus, erui poterit. Hic id mihi tantum propositum est, ut ante a. CCII. quo Severi in Christianos decreta publicata esse concedo, infinitam aerumnarum vim eis exhibitam esse doceam. Primum teneat in testibus eorum ipse noster Tertullianus. Testimonium ex eo ipso Libro, cujus aetatem hic constituimus, dicat. Prodiit, id quod nullus negat, cum jam crudelissimis suppliciis 0542C christiani de medio tollerentur. Idem vero de edictis imperatoris nihil prorsus tum auditum fuisse, non uno loco diserte indicat. Conjecturam nunc omitto, quam spernendam tamen esse nego: illud, quod ad praesides provinciarum directus sit, eos solos, non imperatorem, malorum fuisse auctores, argumento esse. Evidentioribus res peragetur testimoniis. Primum hoc esto (C. XXXV. p. 300): Nec ulli magis depostulatores Christianorum, quam vulgus. Plane caeteri ordines pro auctoritate religiosi ex fide, nihil hosticum de ipso senatu, de equite, de castris, de palatiis ipsis spirat. Quid pro nobis evidentius facere possit, equidem nescio. Palatia ipsa, quibus Augustus cum filiis continebatur, de hostium Christianorum numero eximit. Haec qua fronte 0542D scripsisset, si legum in vexandis Christianis jam adfuisset auctoritas? Tota, quae cap. IV, V, VI, legitur, de legibus disceptatio idem luculenter confirmat. Christianorum adversarii leges praetexebant, quae, ut in eos saeviretur, praeciperent. Quasnam vero? Recens editas? Minime. Edicta crepabant a mortuis jam rogata imperatoribus, quae haud sibi violare licere dicebant. Praeclare frigidis hisce ratiunculis vir acutus occurrit. Rationibus ante omnia demonstrat, tam sanctam nullam esse legem, quae non, si quid iniquitatis contineat, continuo delenda sit. Nec exemplis id carere postea docet, cum Romani vetustissimis licet decretis, quorum injustitiam cognoverint, omnem detraxerint auctoritatem, ac Severus ipse