Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/288

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0543

0543A legem Papiam abrogaverit. Nonne et vos, inquit (C. XV. p. 49), quotidie experimentis iluminantibus tenebras antiquitatis, totam illam veterem et squallentem sylvam legum novis principalium rescriptorum et edictorum securibus ruscatis et caeditis? Vide vero, quibus de legibus sermo sit? De antiquis, ut apertum est, quibus novas opponit. Pergit ad latores legum adversus Christianos (Cap. V, p. 56), quos omnes turpitudinis, scelerumque infamia notatos, Neronisque simillimos fuisse contendit. Quam late haec adseveratio pateat, non inquiro. Satis mihi est, quod ex ea Severum in eorum numero, qui in Christianos decreta sanxerint, ab eo non fuisse habitum, pateat. Ratio ipsa hujus rei testis est. Ecquis enim tam amens, ut sapientem virum sibi persuadeat 0543B hoc argumento leges impugnaturum fuisse, si penes quem tum summa rerum erat eodem sese crimine adstrinxisse constitisset? Festivum profecto defensorem! qui imperatorem, cujus animum emollire cupiebat, iis adnumeraret, qui mortalium nequissimi, nullisque flagitiis secundi fuerant. Laudat e contrario aliquoties Severum Noster, ac constantissimum appellat Principum. (Cap. V, p. 52). Adeo remotus erat ab ea opinione, ac si gladium in fratres stringi jussisset. Sed se ipsum explicet Tertullianus, qui Romanos sic alloquitur (Cap. V, p. 62): Caeterum de tot exinde principibus ad hodiernum divinum humanumque sapientibus edite aliquem debellatorem Christianorum? Quis Hodiernus ille? Severus, puto. Hunc vero in debellatoribus Christianorum numerandum 0543C esse negat. Quid clarius? Praetereo celebrem ex eadem dissertatione locum (Cap. V, p. 63, 65): Quales ergo leges istae, quas adversus nos soli exsequuntur impii, quas nullus Hadrianus, nullus Vespasianus, nullus Pius, nullus Verus impressit. Sunt codices, qui Severum hic legunt. Ego vero tibi, Havercampi doctissime, assentior, virisque egregiis, qui tecum meliorum librorum beneficio Verum nobis restituere. Quam lectionem etsi minus probat Dodwellus ( Diss. Cyprian. XI, § 44. p. 69., diffiteri tamen non potuit, saepius in antiquis monumentis Severi et Veri nomina confundi.

§ V.—Haec sunt, quae pro nostra sententia ipse nobis subministrat Apologeticus, quibus quid 0543D reponi possit, non video. Alius jam succedat Tertulliani locus, ex alio ejus libro, eo videlicet, quem ad martyres in carcere constitutos misit, petitus. Eos intelligi hic martyres debere, qui Severo imperante correpti erant, extra dubium est. Ad hos vero corroborandos ultimi argumenti loco haec ponit (Libro ad martyres, c. IV, p. 468. Opp.): Nemo non etiam hominis caussa pati potest, quod in caussa Dei pati dubitat. Ad hoc quidem vel praesentia nobis tempora documenta sint, quantae qualesque personae inopinatos natalibus et dignitatibus, et corporibus et aetatibus suis exitus referant, hominis causa: aut ab ipso, si contra eum fecerint, aut ab adversariis ejus, si pro eo steterint. Statim hic monere possem, apparere satis, 0544A quod imperatorem, quem hominem hic dicit, malorum martyribus illis illatorum auctorem Tertullianus esse noluerit. Alioqui enim scripsisset, hominis istius, qui vos excruciat, caussa. Mitto vero hanc ratiocinationem, ac rem ipsam ad quam verba haec respiciunt intueor. Caedes multorum hominum dignitate ac meritis illustrium commemorant. Expers historiae Severi sit, qui haec alio, quam ad necem eorum, quos occasione belli gallici ab Albino moti trucidabat, trahi posse putet. Hoc tempus illud erat, quo innumeri, iique praeclari, homines praeter omnem spem, quod Albino favisse putarentur, ad mortem rapiebantur. Audi Spartianum (Vita Severi, cap. XII. p. 177. 178. ed. Obrechti.): Interfectis innumeris Albini partium viris, inter quos 0544B multi principes civitatis, multae feminae illustres fuerunt (nonne hoc idem, quod Tertullianus dicit), omninm bona publicata sunt, aerariumque auxerunt. Tum Hispanorum et Suallorum proceres multi occisi sunt. Mox idem nobilissimorum virorum in istis turbis vita privatorum longum satis indicem subjungit (Cap. XIII, p. 178, 179.). Capitolinus (Vita Cl. Albini, c. XII, p. 217.) huic et Herodianus (Historiar. Lib. III et VIII. p. 147. ed. Boecleri.) jungi potest. Ecquid vero est, quod luculentius Tertullianum explicet? Neque vero dubium ex altera parte Albinum, quod hic subindicatur, eadem saevitia usum fuisse, praesertim posteaquam a Severo insidias, quas Capitolinus (Vita Albini, c. VII. VIII. p. 211. f.) exponit, sibi strui senserat. Cui 0544C hoc expendenti grave non accidat, si quis nihilominus non ante a. CCII. vexatos sub Severo Christianos fuisse asseveret. Tumultus Albini, ut mox docebo, in a. CXCVI. incidit, clades in a. CXCVII. Perinde est, num de hoc, aut illo anno locus intelligatur. Semper enim, longe antequam decreta Severi proponerentur, illustres Christianorum sub imperio ejus martyres exstitisse, probabit. Scorpiacus Tertulliani alia quaedam mihi suppeditare posset. Sed alium nunc testem appellari animus est, Clementem Alexandrinum. Stromata hunc sua, quae hodie adhuc leguntur, Severo regnante composuisse, Eusebius olim prodidit (Hist. Eccle. Lib. VI. c. VI, p. 208.). Priores speciatim libri paulo post imperii ejus initium, Commodo haud ita pridem 0544D exstincto, consignati videntur. Primo enim libro, quo temporum instituit computationem, ultra Commodi mortem non progreditur. Ἀπὸ δὲ τοῦ πρώτου ἀγῶνος ἐπὶ τὴν Κομόδου τελευτῆν, ἔτη ἑκατὸν ἐνδέκα. A primo autem certamine usque ad mortem Commodi anni centum undecim (Stromatum, Lib. I. p. 402. ed. Potteri). Hic desinit; manifesto indicio, non multo ante quam haec scriberet, fatis occubuisse Commodum. Mihi quidem satis est hoc loco, indubitatum esse, ante a. CCII. haec edidisse Clementem. Auctis per decreta imperatoris Alexandrinorum malis, exulabat vir egregius, ac in Palaestina Syriaque potissimum versabatur; quod post Hieronymum (Catal. Scrip. Eccl. cap. XXXVIII, p. III. ed. Fabricii